ORA
ecenti quam nà die 1limus, sis usi, \nnam,
Deum terram
licebat, h, manè
a depo-
o, haud dictus :
navibus è altiodedunt,
ni ritu
adora-
od effe-
cere tria maximè, concessa à Summo Pontifice plena ad morem anni Jubilæi indulgentia : Paschales feriæ, quæ obvenernnt interea, tum denique exorta contagies. Quare ut omnium pietatem accenderem, accensæ facerem satis, ut ægris adessem, modo ad majorem, modo ad minorem navim aut arcem interdum currendum fuit, non sine summis laboribus. Sæviebai acutum supra cogitationem frigus, via per dumos, nives, paludosam terram, quæ gelu malè solidata, vestigia passim fallebat, pedes, crura secabat; cubandum fuit sub dio; tentavit me interea febris, necnon et communis morbus, quibus non cedendum tamen existimavi, maximè ne deessem ægris.
Ergo ægrotaverunt multi, obiére viginti quatuor, quos omnes præter unum et alterum, ecclesiæ sacramentis munivi. Ex his nautæ quatuor, ejuratà prius calvini hæresi. Hactenüs de Gallis ; nunc ad naturam loci et indigenas.
Sita arx ad 57 gradum latitudinis; hyems hic pænè continua, puta in septembri ad junium. Quo tempore nemo foras exeat impunè. Certe è nostris huic aures, illi nares adustæ, ac mihi quidem obriguit penè crus alterum. Paludosum plerumque solum, ibi arbores paucæ. Virgulta tantum videre, ut vepres, salices, quod autem mirabere, perdices suprà modum frequentes, item anseres, atque imprimis magna vis Caributorum. Caributus penè præter cornua damæ planè similis. Barbari indigenæ nihil avenæ colligunt, toti sunt in venatione, quä solà victum sustinent. Nulli apud eos pagi. Vagantur errabundi quà felicior venatus : æstatis tempore ad oras maris propius accedunt. Ubi redit hyems, medias in terras recipiunt sese. Pigra gens, timida, parum ingeniosa, vitio dedita ; quod ad religionem, ut captus est Canadensium.
Versus lacum Superiorem his succedunt septem aut octo nationes, quarum illustriores fortitudine, numero, ingenio, Assinoboeli et Krigi. Morantur illi in pagis ad tres quatuorve menses continuos : quo temporis spatio religionis ch°® præcepta edoceri possent. Ab his spargendi divini sermonis initium habendum esse existimaverim.
Porro ad ediscendam linguam barbarorum hujusce oræ incumbere parùm mihi licuit hactenus, qui operam omnem dare Gallis coactus fuerim ; multa tamen verba schedulis excepi : confessionem sanctmæ Trinitatis, Dominicam orationem, Salutationem
A PP AR Re PE TEN TRE EE PRO OEIL Te PR , ‘ait
angelicam, Symbolum apr", capita decalogi, versi patrio sermone, ut potui. Ipsis etiam aliquid de felicitate æternä, cum se dedit occasio, balbutire non defui. Inter eos baptismo lustrari grandiores natu duos, qui statim expiravere ; infantes tres, quorum duo pariter pauld post mortui. Alterius infantuli corpus petieram à Patre, more nostro sepeliendum. Annuit ille, ceremoniisque adesse voluit cum multis è suä gente. Obstupescere scilicet barbari, ritus nostros mirari, hoc nostræ in ipsos voluntatis testimonio mirifice capi in relig*" che" benè affici, me ut eos adirem etiam atque etiam rogare. Hæc narrare habui à decimà augusti an. 1694 ad 24 augusti an. 1695.
Nou
St Sie, Nostre rie, sa Vou:
de vos estre n tenace, ; ainsy q cher q tume q contraii doit re Nous saluer 1 tablis ; Nostre et plusi vous no MontRe place et par 2.n quoy v Nous pd
paroistr