‹ Les métiers de Blois (volume 2)Chapitre 9 sur 20 · CHANGEURS · texte numérisé non relu

CHANGEURS

Chambord, Novembre 121 1.

Restitution aux Changeurs de Blois d'étaux

saisis.

atum per copiam. — Ego Katherina Blesensis et Clarimontis comitissa, omnibus audituris présentes litteras vel visuris notum facio quod, cum ego tenerem regimen et dominium terre Blesis, quorumdam suggestione, saisiui et in manu mea cepi stalla quedam cambii blesensis, que de morte quorumdam cambitorum tune temporis obuenerunt. Venientes autem ad me, post ea, cambitores blesenses conquesti sunt me stalla eorum saisiisse, de quibus ante per dominum aliquem non fuerant desaisiti. Quod ego audiens, ad ipsorum questionem et petitionem jnstantem, jnquisita veritate per legitimos seruientes et homines meos, cognoui nunquam stalla illa, usque ad hec îenipora, a domino Blesis detanta

fuisse vel saisita. Proinde, nolens consuetudines immutare, dictis cambitoribus pretaxata stalla reddidi et, prout temporibus comitis Theobaldi et comitis Ludouici, karissimi viri mei, antecessorum felicium, tenuerunt illa, eisdem pacifîce tenere et habere in antea concessi. — Quod vt ratum sit et firmum, litterîs commendo et sigilli mei munimine confirme — Actum Chamborti, anno gratie m0 .ce0. xj°. — Datum per manum Terrici cancellarii mei, mense nouembri.

(Bibliothèque de Blois. Fonds Joursanvault, n° 5).

Blois, Avril 1214 °u 121%

Règlement concernant la possession et la transmission des tables de change.

Datum per copiam. — Ego Theobaldus, cornes Blesis et Glarimontis, omnibus, tam futuris quam presentibus, notum fieri volo quod ego, attendens dilectionem quam erga me habent specialiter cambitores blesenses, laudante et concedente Matildi vxore mea, eisdem cambitoribus concedo omnes illas libertates et immunitates quae tempore bone memorie patris mei comitis Ludouici et antecessorum meorum habebant. — Preterea eisdem cambitoribus concedo quod vnusquisque tabulam suam de cambio jure hereditario possideat, reddendo talem censam et talem redibitionem qualem reddebant tempore patris mei et antecessorum meorum. — Jdem vero cambitores michi concedunt de suis

tabulis, de cetero, venditiones et releuamenta habere, quod antea non habebam. Cambitor tabulam suam dabit cuique uoluerit, saluo releuamento meo, et, nisi donum de tabula antequam decedat fecerit, tabula suis hereditariis reuertetur ; jtaque tabula vni soli remanebit qui michi vt cambitor respondebit et qui solus cambij gaudebit libertate. — Nullus prêter vnam tabulam poterit possidere. — Nullus poterit cambiare vel cambium capere, nisi sederit ad cambium, vel nisi tabulam habuerit ad cambium, vel nisi de mandato illius cuius erit tabula, nisi in diebus feriarum. — Nullus qui censam michi antea dederitnon poterit sedere ad cambium, qui censam michi non reddat quam debebit. — Quod vt ratum et firmum permaneat ; literis volui annotari et eas sigilli mei munimine confirmari. — Actum anno gratiem0 .ce0, xiiij0, mense aprilis. — DatumBlesis per manum Terrici cancellarij mei.

(Bibliothèque de Blois. Fonds Joursanvault, n" 6).

Page 1