SENTENCE DE L*OFFIGIAL DE PARIS
In Domine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen. Proponente injure coram nobis officiali Parisiensi, Yvone Bertone, clerico procuratore capituli Sancti Germani Autissiodorensis Parisiensis, nomine procuratorio ejusdem capituli, contra Johannem Berr nardi; quod idem Johannes Bemardi, in augusto ultimo preterito, minus juste et sine causa racionabili, et in prejudicium dicti capituli, in décima predicti capituli quam habet et percipit et consuevit habere et percipere apud Autolium, in campo qui vocatur campus abbatisse Longi Campi, juxta rippam Secane, cepit et levavit quinquaginta sex gerbas siliginis; item in campo Bertbaudi Ascelini versus partes illas existente sex gerbas avene; et ideo, petente prefoto procuratore nomine procuratorio dicti capituli et pro ipso, predictum Jobannem condempnari et cornpelli ad reddendas et restituendas dicto capitulo gerbas vel viginti solides parisiensium , pro valore quas tum estimabat; lite igitur super premissis coram nobis légitime contestata, juratoque a dictis procuratoribus nomine procuratorio predicto, et Johanne super eisdem de calumpnia; factis positionibus ex parte dicti procuratoris, et rcsponsionibus ex parte ipsius Johannis ad easdem subsequtis; testibus etiam ex parte dicti procuratoris ad fiindendam intentionem suam contra dictum Johannem in dicta causa coram nobis productis, juratis, et diligenter examinatis, eorumque attestationibus publicatis; quibusdam interrogationibus a nobis ex officio nostro eidem Johanni foctis , et responsionibus ex parte ipsius Johannis ad eosdem subsequtis ; \isis et diligenter inspectis actis habitis inter ipsas partes, coram nobis audilis et plenius intellectis hinc indè propositis coram nobis in causa predicta; considéra tis omnibus que nos de jure movere poterant et debebant, omnibus rite peractis, juris ordine in omnibus observato ; die demum Veneris ante Ramos Palmarum dictis partibus ad audiendum jus super premissis coram nobis assignata; dicta die partibus per procuratorem in jure coram nobis comparentibus et sententiam a nobis ferri petentibus, communicato bonorum et jurisperitorum consilio, dictum Johannem ad reddendum et restituendum dicto capitulo quinquaginta
sëx gerbas de gerbis petitis vel viginti solidos turonensium pro valore, delato prius dicto procuratori dicti capital! jurejurando et recepto & nobis quod tantum vallebant, per diffinitivam sententiam condempnamus in scriptis , cum expensis in lite factis , quarum expensarum taxationemnostro judicio reservamus. Actum anno Domini m<* cg° lxx*', die Vcneris predicta.
Arch. nat., Cart.deSaint-Germain'-VAuxerrois, LL. 439, f^" 49, V*.
LIBELLUS PETITIONIS* (1251)
Dicunt decanus et capitulum Cameracense persona et patronus parrochialis ecclesie de Deheries necnon Symon presbyter curatus ejusdem loci contra abbatem et conventum Sancti Auberti Cameracensis quod cum ad ecclesiam parrochialem de Deheries predictam pertineant décime in locis subscriptis sitis infra metas parrochialis ecclesie de Deheries , videlicet in sartis de Senlèches que modo dicuntur sarta sancti Auberti Cameracensis que continent viginti quatuor modiatas terre que consistunt inter locum illum qui dicitur terre veteres de Senléces et locum illum qui dicitur quercus Hugonis Reviel; item, in sartis que dicuntur sarta heredum Egidii de Cauleri et sarta sancti Auberti, que continent circiter tresdecim modiatas terre que consistunt inter locum illum qui dicitur de Wadignies et locum illum qui dicitur li sars domini de Wallaincort, inter dictum sart et sartellum Bal* duini de Cauleri in teneamento de Deheries per totum sicut dividitur a teneamento de Cauleri; item, in terris illis que dicuntur terre domine Eletrine que continent circiter viginti octo mencaldatas terre; item, in terra illa que modo dicitur terra Hugonis Berart que continet viginti duas mencaldatas terre et dimidiam; item, in terris illis que modo dicuntur sarta sancti Auberti et de Senlèches que continent quater viginti et quindecim mencaldatas terre vel circiter que consistunt inter locum illum qui dicitur campus de Wandignies et locum illum qui dicitur terre veteres de Senlèches; dicti abbas et conventus Sancti Auberti Cameracensis in locis supradictis a retroactis temporibus décimas perceperunt et adhuc percipiunt minus juste et sine causa rationabiii in prejudicium dicte ecclesie parrochialis de Deheries non modicum et gravamen. Unde petunt dicti decanus , capitulum et presbiter ut a perceptione decimarum predictarum in locis predictis dicti abbas et conventus désistant, et ut décimas predictas dicte ecclesie parrochiali de Deheries dimittant, et jpsam ecclesiam
> Le libellus rédigé au nom â*un proeareur est scellé de son sceau. Exemple de 1S49, fonds saint Sepulchre. Areh. du Nord. (Libellui par lequel le procureur Jean Baudoin d^Avesnes, fils de Marguerite de Flandre et de Bouchard d'Avesnea, demande que la légitimité de la naissance de ses matires soit reconnue par TÉglise.)
eisdem decimis in futurum gaudere permittant, cum loca predicta si ta sint sive consistant infra metas parrochie de Deheries; et ut dicti abbas et conventus fructus nomine décime in locis prenominatis perceptos ab ipsis abbate et conventu a tempore generalis concilii quos estimant ad valorem mille marcharum argenti ad pondus Trecense, dicte ecclesie parrochiali de Deheries ; restituant, et in expensis factis et faciendis in lite petunt dicti decanus, capitulum et presbiter sepedictus abbatem et conventum condempnari, et décimas predictas dicte ecclesie de Deheries adjudicari, salvo jure, etc.
Archives du Nord, fonds de Saint -Aubert; original sur parchemin; fragments des deux sceaux.