LA TILLE NEUVE ET LE BOURG NEUF
en instituant un bourg franc autour de l'abbaye de Beau- ;]ieu, qu'il a bâtie près de Loches, le proclame aussi inviolable qu'une église et défend de porter la main sur la personne ou sur les biens de ses habitants. Toutefois il ajoute « aussi longtemps qu'ils seront disposés à faire droit », et toute l'économie de la charte repose sur l'autorité exclusive du comte qui l'a souscrite. C'est en vertu de cette autorité qu'il déclare affranchis de toute servitude les hommes qui se fixeront dans le bourg, qu'il défend à l'abbé de les soumettre à la taille annuelle, qu'il autorise Xentrecours y qu'il fixe les amendes qu'encourront les bourgeois s'ils s'insurgent1.
1 « Ego Fulco Andegavorum cornes... in proprioalodo qui vocatur Bellilocus monasterium quoddam libéra satis exequutione construxi quem rébus propriis annuente domino dotare disposui... obsecrans successores meos quicunque futuri sunt ut pro Dei amore et animarum suarura redemptione hoc quod pie incepi ipsi perfîciant et omnes | possessiones prefati monasterii quasi ea que Dei sunt sua defensione et custodia muniant nec ipsi minuant nec ab aliis minui paciantur...
... Trado autem huic monasterio et omnibus habitantibus in eo burgum totum et omnes costumas ejusdem burgi et dominium atque 'justiciam sine aliquo retinaculo, in quo quicunque habitabit nusquam poterit de crimine servitutis înfamari sed pro libertate alodi omnes ejus habitatores erunt liberi. Ipsos vero habitatores in molendinis , furnis, vendis et tabernagio habebunt consuetudinarios. Consuetudinarios autem suos ubicunque vina sua posuerint sequentur et tabernagium habebunt...
Dono autem et concedo ut mercatum perenniter habeant omni die Sabbati. Addo preterea eis ut habeant et faciant in ipso alodo monetam meam de Lochis. Ipsum autem alodum tante libertati donamus ut nullus sit qui hune aliter quam ecclesiam dei violare aut infringere présumât nec habitatoribus ejus aliquam violentiam inferre vel pro aliquo forifacto in rébus eoram manum mittere quamdiu ipsi ante abbatem rectum facere voluerint...
Addo preterea eis emptiones meas quas in pago Turonico feci... ita libère et quiete quod nullus homo potest in eis aliquam costumam reelamare, habitatores autem predictorum locorum et alios homines quos seped. ecclesie dedi non talliabit abbas singulis annis, sed tune tantummodo quando electus fuerit vel terram emerit aut pro aliqua
causa magna etevidenti. Si homo monachorum feminam meam duxerit, vel homo meus ipsorum feminam utrumque libère habeant. Quicumque autem infra predictum alodum aliquid vendiderit , cujuscunque ordinis aut dignitatis sit, vendas vel costumas persolvet secundum consuetudinem loci.
Et si in aliquo loco terre mee abbas loci illius pro qualicunque re bellum fecerit si homo suus victus fuerit liberum eum reducat nec aliquam forfacturam preposito vel vicario emendet. Bellum quod ante abbatum vel preposito loci aramitum fuerit ibi perfîcietur vel ubi abbas illud ducere voluerit. Si vero cum homine meo aut alicujus mei militis aramitum fuerit, Lucas bellum fîet.
Si contra monachos burgenses insurrexerint et in eos vel famulos aut res eorum manum miserint, unusquisque sexaginta libras et qui ad hoc arma produxerint decem libras persolvent. Si orta sedicione inter eos aliquis alium vulneraverit decem libras et qui arma produxerint sexaginta libras persolvent. Quod vero pro aliis forfaturis judicatum fuerit habebunt et districtum (lacune). Heec ut perhenniter teneantur... » (1007, Ex autographo , D. Housseau, II, n° 337).