LÀ LÉGENDE DE TOKKO
Tokko quidam, miles Heraldi, propter suam probitatem multos emulos habebat. Hic semel coram sociis dixit in convivio, se habere tantam periciam sagittandi, ut pomum quatumcumque parvam suppositum baculo in débita distancia primo jactu spiculi feriret.
Quod dictum per emulos ad anres régis pervenit. Qui, mérita militis non cogitans, maligne imperavit ut filius ejusdem Tokkonis loco baculi pomum super caput haberet. Quod si pater primo jactu non tangeret, proprium caput in penam jactanciae amittere deberet. Tam injuste patrem, cum filio mortis periculo submittebat. V Igitur Tokko, injuste imperio constrictus, filium suum juvenculum adductum hortabatur ut, equis auribus ac immoto capite, sonitum perciperet jaculi venientis ; ac, ut minus timeret, fsiciem ejus avertit. Extractis autem tribus sagittis de pharetra, cum prima pomum super caput positum excussit.
Querente rege cur très sagittas exposuisset, cum nisi semel sagittare deberet? c Ut te, inquit, injuste precipientem aliis interficerem, si in jactu prime errare contigisset. »
(Pages 293 à 302)