‹ Les petits Bollandistes (volume 2)Chapitre 3 sur 412 · REVERENDISSIME DOMINE DOMINE OBSERVANTISSIME · texte numérisé non relu

REVERENDISSIME DOMINE DOMINE OBSERVANTISSIME

Excepit Sanctissimus Dominus Pius IX cum tuis litteris sacrorum fastorum opus insceriptum Les Petits Bollandistes, quod septima editione evulgatum Ipsi dono obtulisti. Cum a te diligenter curatum fuerit, uti ex acceptis litteris Sanctitas Sua intellexit, ut hæc editio superioribus emendatior et auctior evaderet, argumentum inde sumpsit Pater Beatissimus, ut firmiter reputet opus istud, quod sua natura ad ædificationem et utilitatem fidelium tendit, majorem apud piorum cœtum gratiam inventurum, et uberiorem salutarium fructuum messem feliciter esse relaturum. Industriam itaque tuam tam laudabiliter collocatam benevole commendavit, non dubitans quin ejus egregium specimen sit habiturus, cum tua volumina pervolutandi Ipsi occasio se offerat. Interea eximiis tuæ devotionis sensibus et officio devinctus, quod erga Se tanta cum animi nobilitate explevisti, cælestis præsidii et benignitatis plenitudinem tibi paterno cum affectu adprecatur, et in ejus auspicium Apostolicam Benedictionem tibi ipsi peramanter impertit,

Gratum mihi est hæc tibi ex Pontificiis mandatis significare, ac libenter data occasione utens, ut mean: præcipuam existimationem tibi testatam faciam, sum ex animo

Tui, Reverendissime Domine Domine observantissime, Ad officia paratus CAROLUS NOCELLA. Sanctissimi Domini ab epistolis latinis, Roma, die 19 Augusti 1874.

Page 1