CHAPITRE X
Déclaration de 1682.
Cleri gaîlicani de ecclesiastica potestate, declaratio , die decimo nono martii 1682.
Ecclesiae gallicanae décréta et libertas a raajoribus nostris tauto studio propugnatas , earumque f undamenta sacris caiionibus et Patrum traditione nixa, multi diruere moliuntur ; née desunt qui earum obtentu primatum beati Pétri ejusque successorum romanorum pontificum a Christo institutum , iisque debitam ab omnibus christianis obedientiam , sedisque apostolicae in qua fides prœdicatur, et unitas servalur Ecclesiae, reverendam omnibus gentibus majestatem imminuere non vereantur. Heretici quoque nihil prœtermittunt, quo eam potestatem, qua pax Ecclesiae continetur, iuYidiosam et gravem regibus et populis ostentent, iisque fraudibus simplices animas ab Ecclesiae matris Christique adeo communione dissocient. Quae ut incommoda propulsemus, nos archiepiscopi et episcopi Parisiis mandato regio congregati, Ecclesiam gallicanam repraesentantes, una cum caeleris ecclesiasticis liris nobiscum deputatis , diligenti tractatu habito, haec sancienda et declaranda esse duxiraus :
I. Primum : Beato Petro ejusque successoribus Christi vicariis ipsique Ecclesiae rerum spiritualium et ad aeternam salutem pertinentium, non autem civilium ac temporalium, a Deo traditam potestatem, dicente Domino : Regnum meum non est de hoc mundo *, et iterum, Reddite ergo qu8d sunt Cœsaris Cœsari, et quœ sunt Dei Deo ^ ; ac proinde stare apostolicum illud : Omnis anima potestatibus suhlimioribus subdita sit : non enim potestas^ nisi a Deo : quee aiitem sunt, a Deo ordinatse sunt, Itaque qui potestati resistit, Dei ordi-
i. Joann., XVIII, 56.