RS GE
Pacina 358, Nunc autem linguæ studium. Elocutionis tractat rationem liber hic tertius , quem merità dicas Musarum esse manibus atque industrià compositum : tanta est, in præceptorum delectu, judicii subtilitas ; tantus , in explanatione , nitor orationis ; tantà arte præceptionibus sua intexuntur exempla. Plane cum Scaligero dicam , hic rex est ibrorum Videæ.
P. 358, Lustrandis, Id est illustrandis. Ut Cicero
scripsit, in Frogm. Poematum ) ex Odyss, ; ΧΥ͂ΠΙ
422 ART POÉTIQUE Tales sunt hominum mentes , quali pater ipse J'uppiter auctiferas lustravit lumine terras. Virgilius , Æn., αν, 6.
Postera Phoœbed lustrabat lampade terras.
P. 358, Audendum , puer. Quintilianus, Instit. vm in proœmio : Plus exigunt laboris et curæ queæ sequuntur. Hinc enim jàm elocutionis rationem tractabimus, partem ,operis, ut inter omnes oratores convenit , difficillimam.
P. 358, Tempestas. Quæ flores effandat pro grandine, ambrosiam pro imbre : festiva imago , et eleganter poetica. Eamne voluit exprimere Sarbievius ᾽ éüm scripsit, Lib, 1, Od., χ 4. 7 UT,
Grandinat gemmis , riguoque cælum Depluit auro.
Parum commode? Nam grando gemmea sanè læderet non mins quam Jædit usitata; et aurum non est ejus naturæ nt fluere possit in pluviam.
P. 358. Verborum imprimis tenebras fuge. Prima enim orationis virtus est perspicuitas : ità ut non tantüm intelligi possint quæ dicuntur, sed etiam non possint non intelligi, Legetur utiliter Quintilianus, Instit., vur, 2,
P. 558, Nam neque. Etsi Heraclito orationis obscuritas nomen fecit tenebricosi, vix tamen hic illum notari crediderim : quid enim arti poeticæ cum Philosopho ἢ Neque illos puto perstringi rhetores , qui suis discipulis auctores erant obscurandæ ora-
tionis , ut ex Livio Quintilianus refert alicubi. Poetarum hic res agitur. An Persium iste spectat Jocus ὃ Potest videri. Sed tamen illud quod addit Vida, Si tantum fas credere , inducit me ut credam tangi poetam aliquem cujus opera interciderint : Cinnæ, qui æqualis fuit Catulli atque Virgilü, nihil ad nos pervenit , et fuit ipse non limpidus poeta , ut indicat Martialis, Lib. x, Epigr. xxt, 4 ltaque Cinnam existimo hunc ipsum esse quem Vida designatum voluit. Illius quidèm cum laude mentio est in aliquo epigrammate Catulli (xevr ) et in versu Virgilü, Eclog. 1x, 35 : nempe laudabant ambo amici amicum.
P. 358, Alle ego sim. An assecutus Vida non est quod optabat , si quidèm visæ sunt non supervacaneæ Annotationes istæ ? Hic agenda mihi causa mea est. Quæro : an quod volebat non est adeptus , si tm fuit ab obseuritate remotus quäm Cicero , quäm Virgilius, quam Horatius ? De his enim tribus affirmari potest id quod, de postremo affirmat , in ejus Vità, Suetonius : Obscuritatis vitio non tenebatur. At illi tamen quanto annotationum comitatu septi ambulant ? Non enim difficultatem intelligendi, et commentariorum necessitatem facit semper scriptoris obseuritas ; sed plerumque lectorum vel ætas ; vel indoles, legendi nimiüm inexperta. sa
P. 360, Ergo omnem curam impendnut ut cernére
nusquäm.
Sit formas similes , naturæ exemple secuti.
Quemadmodum suos natura fœtus variat in immensum : ità boni scriptores , ejus sequentes exempla ; student variandis scite imaginibus quas effingunt, ita ut nusquäam s# possibile, aut ἔλθ, reperire in eorum operibus formas inter se sémiles.
P. 360, Nonne vides verbis ut. Datur metaphoræ notio , illustrata exemplis. Videri possunt Dionysius Longinus , de Sublimi genere Orationis , sect. xxx11, Gerardus Joannes Vossius , Oratoriar. Institut. , Lib. 1v, Cap.6, et boni rhetores alii. Atque, ut deinceps compendium fiat chartæ ac temporis, semel admoneo in hujus Gerardi Joannis Vossii Oratoriarum institutionum libro quarto haberi explicata diligentissime omnia quæ ad figuras dicendi pertinent.
P. 362 , Sua res insignta. Vocabula rerum prepria sunt veluti earum érsignia : quoniam ex illis agnoscuntur.
P.362, Tüm specte capti. Cicero de Orat., 77, ho, hâc de re Crassum inducit disserentem prorsus Ciceronianè. Hanc eamdem sententiam ex Aristotele breviter illustrat Dominicus Buhursius , in libro Gallicè inscripto : La maniere de bien penser dans les ouvrages d'esprit. Dialog. 3.
P. 362, Res humiles. Ea poetæ laus est præcipua, si res humiles , præsertim vero hactenüs indictas, ornet cultu et lumine orationis. Quo in genere Satiricus Gallus, in quâdam epistolà , quæ est octava
inter editas, profitetur admirationi esse sibi Homerum atque Virgilium. Nitidam illam , in rebus penè sordidis, elegantiam stili exigit præsertim Genus didascalicum , quâ quia carebant nonnulli, omissà rerum explicatione , ad putidas sunt fabulas delapsi. Est enim facilius compilare Ovidium quam Virgilii, in Georgicis , judicium poesimque imitari, P. 364, Indictis in rebus egestas. Inopia vocabulk
proprii in rebus nondüm denominatis, carentibus appellatione certà.
P. 366, Spatüs angusté temporis arctant. Cicero,, de Orat., 1 , 16. Est enim finitimus oratori poeta,, numeris adstrictior pauld, verborum autem licenti& liberior, multis verd ornandi generibus socius , ac pené par. Quos Cicero numeris adstrictiores, eos Vida esse ait arctatos spatiis angusti temporis. Etenirm ut harmonia, sic versus sine pedum ac temporum observatione non consistit : pedes autem ac tem pora, quibus possunt versus decurrere, angustis includuntur spatiis et limitibus , cum detur omnibus in solutà oratione locus.
P. 366, Patrumque ὁ nomine natos Significant. Hæc sunt quæ dicuntur nomina patronymiea : nempe à patris , avi, proavi, patriæ vocabulo derivata. De quibus copiosè disserit G. J. Vossius , in Lab, τὶ de Analogiä, Cap. 28. ᾿
P. 365, Africa terribili tremet. Hoc est, non
dicet poeta : Afri timent, vel Afros timor invasit ; sed rem ità exprimet :
Africa terribili tremet horrida terra tumultu.
Huanc Ennii versum servavit Cicero de Orat., n1, 42 ; et Hieronymus Columna in hunc modum expendit, Comment. in Q. Ennü Fragmenta. Versus mir& arte editus , in quo rei magnitudinem verbis - æquavit : quandoquidem nihil eo rotundius , elegantius , numerosiusve dici poterat. Nam T litera sæpe ënculcata tremorem exprimit... Littera quoquè R quæ crebrd aut geminata, aut als consonantibus conjuncta , interstrepit ; quam horridam hkabeat pronunciationem , horroremque et strepitum imitetur , quis non percipit ? Cicero , Lib. de Oratore, ait hoc loco pro ipsis Afris sumptam Africam. Hanc figu— ram, ut idem ait Cicero, Rhetores 2ypallagen vocant, quia quasi submutantur verba pro verbis. Grammatici verd metonymiam, quod nomina transferantur.
Ῥ. 368, Iniqui. Id est, contra fas et æquum, per vim, rebus nativam suam formam eripiunt . P.350, Ea sint modd digna Camænis. Effugiendum est ab omni verborum vilitate; et .sumendæ voces à plebe submotæ , ut possit poeta dicere :
Odi profanumn vulgus, et arceo.
Hæc auctor Carminis. de Bello eivili.
P. 350, Res etiam. De comparationibus præcipit, quæ poeticis inscriptionibus insignem habent
usum, vel ad res explicandas , vel ad recreandos animos. Poetæ opera sua longioribus exornant cœnparationibus quàäm oratores ; sed tamen adhibere modum debent, ne videantur non tam illustrare id argumentum quod tractant, quam digredi ad aliud tractandum.
P. 352, Suspecta dicta. Verba suspici digna, pulchra, quæ locum habere possint in carmine, atque, ut alibi ait, sint digna Camænis.
P. 315. Sicubi se quædam. An forte alicubi inter verba versui meo commoda ( neque enim voces quaslibet quilibet versus admittit ) aliqua se ostendant, quæ possim in usus meos convertere. Horat., Lib.
:s Epist. , "11, 225.
Obscurata ἰώ populo bonus eruet , atque Proferet in lucem speciosa vocabula rerum , Que, priscis memorata Catonibus atque Cethegis, MNunc situs informis premit et deserta vetustas.
P. 374, Munere.…. vix ipse peracto. Posiquam scribendi munus peregeris, post opus absolutum ; vix ipse agnosces ea quæ ex vetere poetà sumpseris et inverteris.
P. 374, Sic regna Asiæ, Quemadmodum Asiæ regoum , etopes Trojæ in Italiam transtulit Æneas : ità Virgilius poeticæ artis gloriam, et quasi coronam, quæ propriaerat Græcorum, Latinis tradidit. Videri potest cum fructu Vérgilius cum Græcis scriptoribus ; Fulpé Ursinii studio, collatus.
P. 374, Quamvis, Hic Vida exemplum dare voluit comparaltionis longiusculæ, et in descriptionem abeuntis : quales, oblectamenti et varietatis causà , boni scriptores aliquandd interserunt , cum se patiuntur oblatarum imaginum amænitate tantisper abduci ; perindè ac inter legendum abrumpimus filum nonnunquäm , et illitas paginis iconas , lemniscos, varias sculptoris. artes contemplamur.
P. 376, Temeré. Sunt qui hujus adverbii syllabam ultimam non posse naturàâ esse longam , quovis pignore , contendant , quod non descendat ab adjectivo secundæ declinationis. Contrà affirmant alii, non posse fieri ut sit brevis , propterea quod oriunda sit à nomine adjectivo Temerus , quod in usu erat veterum , et ab Accio , in 11. Didascalion esse usurpatum ostendit Janus Laurenbergius in Antiquario : itaque non arbitror posse dubitari quin vere sit longa.
P. 376, Crevit. In animum induxit suum : decrevit, certum habet ac deliberatum.
P. 376, Quæ mox manifesta probabunt. Vidam non fuisse suà spe falsum exitus comprobavit. Equidèm 1. C. Scaliger ait, universum penè opus hoc esse quasi parodiam sumptam atque formatam ἃ Virgilianis. Cum bonâ Hypercritici venià, quisquis gustum habet legitimæ poeseos ; dicet, sumptà ex Vidæ aliquo versu parodià :
Ille ego sim cui Pierides dent carmina Muse ÿ Qualia sublecto Vida Marone canit.
Ῥ, 378, Nos etiam quædam. Agit de verbis novis
et novatis. Partem hanc tractat G. 1. Vossius , Orat. Instit., Lib. 1v, Cap. 1, $ 8. Hoc tantüm ex sapientum præseriptis moneo : in vocibus novandis nihil attentaturum juvenem, nisi quem superbia atque imperitia excitent. Eas enim socias habet novitas , novatio stimulatrices.
P. 378, Exhaustis Itali potiuntur Athenis. Latini fruuntur opibus et copià Græci sermonis , quem compilärunt quodam modo , et comportärunit in Italiam.
P. 398, Civis et advena. Verba propria linguæ Latinæ, et in Latio nata sunt quasi cives : advenarum titulo designantur ea quæ aliundè sunt assumpta.
P. 378, Barbarico. Non tantèm ὁ. Græco , sed etiam ἃ barbararum gentium sermone adoptata sunt in linguam Latinam vocabula. Respexit Vida Virgilianum hunc versum, Æn., r1 , 04.
Barbarico postes auro , spoliisque superbi , undè suum parodià derivavit.
P. 380, Quir et victa situ. De verbis et vocabulis antiquis, eorumque usu, Atque est operæ pretium animadvertere ut industrië voces ejusmodi Vida inseruerit in bunc locum. Ædaxit veteribus erat pro adegerit, ut monet Pompeius Festus. In- . dugredi est ingredi, Lucret., αν, 368. Οὐδὲ Virgilius posuit aliquando, sed in Æneide duntaxat : quoniam carmen heroicum magis decet illa species antiquitatis. Feter, id est veturs Ennius :
Du n veter occubuit Priamus sub rege Pelasgo.
4ho ART POÉTIQUE
Fuat, Æn. x. 108. Illud, victa situ, sumptum est ex Æn. vu. 44o. Atque, ut quod sentio dicam, suspicor scriptum fuisse : Vieta situ, ità ut in Vieta priores duæ vocales id patiantur quod in suavis et suettis patiuntur non raro duæ item priores. Vietus porrd est marcidus,
P. 380, His modus adsit. Antiquæ voces, inspersæ orationi, possunt ei granditatis quidpiam addere. At judicio est opus ac modo, ut in loco sint, et nulla appareat affectatio , quæ semper vitiosa est, et ridicula. Velim legi quæ scripsit G. J. Vossius , Crat. Inst, Lab. 1v, Cap. 1, S 7.
P. 380, Apt4 verborum ambire corond. Id est, periphrasi explicare. Quintilianus, vir , 10. Res plurimæ carent appellationibus, ut δας necesse sit transferre , aut circumire. Translatione exprimere , aut circumlocutione significare.
P. 580, Ferba etiam. Præcepta de vocibus in unam componendis. Quod magis juvenes attentare debent, quam nova verba procudere. Quanto tutius est frui paratis !
P. 380, Monstra tricorpora. Sic appellat voces ex tribus coalescentes.... Præceptionem grammaticam , rem per se humilem metaphora sublimat, ut verbo utar Ennïi. Neque tellus Itala fert monstrosos partus animalium tricorporum : neque sermo Latinus voces admittit triplicitss,
P. 380, Perterricrepas. En petitum ex Lucret., V1, 128, exemplum vocis triplicatæ et tricorporis ;
DE VIDA. . dé
conflatæ ex tribus, per, terreo, crepo. Sonitus perterricrepus est qui terrorem inter crepandum incutit..…. Epigramma ex portentosis ejus generis vocibus contexuerat per ludum Petrus Daniel Huetius, quod exstat inter ipsius laudatissima carmina , et apprime latina. | P. 380, Argolici. In eo genere Græci multi licere sibi voluêre , præsertim verd Dithyrambici et Comici, quos imitatus est aliquandd Plautus.
P. 382, Levant. Hoc est, molliunt, levigant, radunt. Lucret, V, 1266. Scribunt aliqui : Lævant. P. 382, Sichœumque vocant, Æn., 1, 347. Ubi Servius :: Quoties poeta aspera invenit nomina , vel in metro non stantia, aut mutat ea, aut de his aliquid mutilat : nam Sichæus Sicharbas dictus est. P. 382, Quäm populos Had. Ita Virgilius ( quod in ejus est Vità ) cm res Romanas inchodsset , offensus materid , et nominum asperitate, ad Bucolica transiits | P.382, Sed neque verborum causé, Non oportet canentem , id est, carminum artificem ullo modo adduci, ut, præter consilium ac rationem, temere addat res inanes, verborum caus4 ; ut mempe res illæ occasionem præbeant congerendi verba. Hi sunt qui Horatio, Art. Poet., 332, dicuntur, Versus inopes rerum , nugæque canoræ : quales effandunt factores de metro magis quam de sententiâ solliciti. Ουὰ ἴῃ re, ut in cœteris, Virgilii laudandum
41 ART POETIQUEÉ
est judicium , qui maluerit, in Æneïde , versus relinquere quosdam imperfectos quam hemistichia suffarcinare inertibus verbis et inanibus sententiis. Hoc (versus mutilos ) éitandum οὐδὲ existimavit Aonius Palearius in Lib. de immortalitate Animorum, Sed non sic præiverat hâc parte Maro, quasi id in laude poneret. Indèé id potiüs profectum | quod morte Præventus non potuerit Æneida ex sententi4 perficere. Hæc G, J. Vossius, Lib, de Imitatione, Cap, iv, $ 6.
.P. 382, Mandatum et munus obire recusent. Verba in versu locum non habent, nisi ut rebus serviant , mentemque exprimant scribentis. At fieri potest ut, in æstu poetandi et versificandi, quædam obrepant sonora ad implendum versum , ignava ad fulciendam sententiam. Possunt dicere :
Jos numecrus sumus , et rièmas opplemus inanes.
Ea vult Vida excludi, ne fiat quod aliquo de versificatore dictum est, in ejus copiis tot calones esse quot milites.
P. 384, Πὰς ades. Explicaturus artificium contexendi carminis, novam quasi propositionem præmittit, et novam attentionem excitat.
P. 384, Utcumque claudere versum. Sententiam aptè exprimit versus utcumque clausus, propè hiulcus, nisi quod ultimam in hâc voce syllabam producit positio, sequente geminà consonante.
D. 384, Aique sono quæcumque canunt imitantur. Verba enim, et prosodici eorum numeri, poetis id sunt quod pictoribus colores , et parem usum præbent in rebus exprimendis, Qui temperare colores arte nescit laudari poterit ob figurationes 9 laudem picturæ non habebit. Neque nanciscetur nomen et pretium poetæ quisquis expers hujus artis fuerit, quæ sonis et harmonià res exprimit. Locum hunc égregie expendit is quem jàm laudavi non semél, Carolus Batteussius , in diatribà prius indicatä, part. 111. Cap. 3.
P. 384, Nam diversa opus est. Quod Vida præcipit , quantà dexteritate exequitur! Eam sonorum temperationem atque harmoniam Homero tradiderat patura , quæ ipsum formaverat, in quo germanam poeseos indolem mortalibus ostenderet ; Virgilius curâ et judicio perfecit : qui successêre inertià neglexerunt. Omnem benè versificandi rationem curaté explicavit Bartholomæus Maranta, cujus exstant Lucullianarum quæstionum libré quinque , in hoc argumento unice occupati. Si legantur sine superstitione litterarià, futuri sanè utiles, 115 maximé qui poetæ sint nati.
P. 392, Quod superest. De curà emendandi operis, refrigerato inventionis amore , ut monet Quintilianus : qui videndus Lib. x, Cap. ἡ.
P. 394, Quis varias cϾli creber. Hoc facere Virgilius destinaverat, narrante Claudio Tiberio Donato
in ejus Vità : Ut ultimam manum Æneidi imponeret, statuit in Græciam et Asiam secedere , triennioque continud omnem operam limationi dare,
P. 400, Omnia cedant..….…. secla , nec invideant. Poterat fortassè hic Vida desinere.
Has , in usum Rhetoricæ Divionensis , Annotationes | memini me scribere anno 1710, Quas deinceps cm recognoscerem , videbar mihi non lusurus operam, si quid μὰς afferrem ex litteris quas Vida ad suos Cremonenses Româ dabat, nonis Februar. 1520.
Nunquäm, Patres optimi, visus sum mihi er meis vigiliis majorem fructum cepisse quàm nuperrimé ez litteris vestris, quas ad me publicè misistis, jure vestro postulantes ut libros, quos de Arte poetic4 | hexametris conscripsissem, ad vos transmitterem : qu liberi vestri, his lectis, aut doctiores ferent , aut , exemplo domestico permoti, ad ea studia magis inflammarentur. Ego verd , tametsi hnjuscemodi operi summam manum jäm pridèm imposuissem , tamen consilio , ut ego ‘quidèm arbitror, usus optimo, nondum id vulgare decreveram.... Sed quid evo vobis, aut patriæ , qué mihi nihil antiquius , negare ausim δι... Sat mihi erit, si in his nostræ civitatis juventutemm aliquid profecisse intellexero.…. Præterquäm quèd à nobis ea res tractata est quoad plenissimè scribi potuit, cautiores eliam nostri adolescentes in legendis auctoribus redduntur, dum quibus assiduë dent operam , à quibusve sibi cavendum sit à nobis
admonentur... Assequentur hi quidèm perbrevi ea omnia quæ ego, his studiis à pueritid deditus , labore et vigiliis multorum annorum vix assecutus,.s. Intelligent etiam quantum ornamenti ac luminis huic arti, præstantid ingenii, attulerit Virgilius noster, quem poetarum omniun { non de nostris tantüm , verüm etiam de Græcis loquor ) facil principem ponimus... Cæterüm occurrent etiam fortassé quædam vbscuriora , quèd à nobis loci nonnuili tractati sunt subtiliüs , qui sine aliqué eruditione ab adolescentibus intelligé non possint, Epistolam Vidæ integram dedit Franc, Arsius in Cremond liütterat4, Tom. τι,
Finis Ανκοτατιονῦν.
cn ler
pes
Série Dis CURE TL, τὰ
ἰὴ types otre, d | Γ Υ
RE ὄχ, στον, τασα -Ξ. 55: .....35:3.3: 5.5...