DECRETUM
Cum per Apostolicas Literas Dominus ac Redemptor diei 21 Julii 1773 Clemens P. P. XIV suppressa Societate Jesu ejusdem Superiorum jurisdictionem tam in spiritualibus quam in temporalibus in locorum Ordinarios transtulisset ; specialis postmodum Emorum Cardinalium Congregatio prædictarum Literarum dispositionibus executioni mandandis ab eodem Summo Pontifice constituta in encyclica epistola sub die 18 Augusti eodem anno data statuit ut quisque Episcopus ‘‘ singularum (Societatis Jesu) domorum, ‘collegiorum, nec non et locorum hujusmodi et ‘‘illorum bonorum jurium et pertinentiarum quarum- ‘cumque possessionem nomine S. Sedis apprehen- ‘‘ deret et retineret pro usibus a SSmo designandie, ” Nihilominus in inferiori regione Canadensi, civilis gubernii opera, decreta hujusmodi non adamussim executioni mandata sunt: et episcopus Quebecensis, tune R. P. D. Briand, bonorum Societatis in ea diœcesi existentium administrationem ejusdem Societatis Patribus reliquit vita eorum naturali durante. Quibus extinctis anno 1800 civile gubernium bonis omnibus Societatis in Canada potitum est, eorunm'que reditus publicæ instructioni in scholis tradndæ applicuit: atque ita in ea regione se res habuerunt, etiam post restitutam a Pio P. P. VII Societatem Jesu, usque ad superiorem annum 1888. Hoc tem-
pore Grubernium Quebecense pro ïis bonis quæ antea in regione illa Societas possidebat compensationem dare proposuit, offerens francorum vicies centena millia (fr. 2,000,000), nec non prædium cui nomen /a Prairie prope Marianopolim prostans. Porro cum infrascriptus R. P. D. Dominicus Jacobini, Archiepiscopus Tyren., $. Congregationis de Propaganda Fide Secretarius, in Audientia diei 22 Julii anni ejusdem, ea SSmo D. N. Leoni div. pro. P. P. XIII, retulisset, “anctitas Sua propositam compensationem acceptari permisit ; quoniam vero proprietas patrimonii illius ad $S. Sedem, ut supra dictum est, devoluta fuerat, statuit ut accipiendæ compensationis ü&istributio ipsi Sedi Apostolicæ reservaretur. Tandem SSmus D. N. in audientia ab infrascripto Emo ac Rmo P. D. Cardinali Joanne Simeoni Sacri ejusdem Consilii Christiano Nomini Propagando Præfecto habita die 5 vertentis mensis Januarii 1889, ac mature perpensa attentisque imprimis finibus ad quos memorata bona, ut exploratum est, tradita a Donatoribus fuerant, instruenc1 scilicet catholicam juventutem nec non agendi sacras missiones inter sylvicolas reg'onis Canadensis mandavit ut Patres Societatis Jesu compensatione accepta, sibi retineant prœdium quod vulgo dicitur la Prairie nec non summam francorum octingentorum millium (fr. 800,000) cedant vero septingenta millia francorum (fr. 700,000) Lycæo Magno catholico Lavallensi, quorum quingenta millia ipsi Universitati in Urbe Quebeci existenti, et quinquaginta millia Archidiæcesi Marianopolitanæ, bis centum millia (fr. 200,000) succursali Marianopolitanæ ejus-
æ antea ationem centena omen la lo cum ‘chiepisda Fide jusdem, tulisset, cceptari ii illius \ fuerat, utio ipsi us D. N.
D. Carii Chrisie 5 verperpensa ata bona, fuerant, nec non nis Cana- )mpensaod vulgo im octino septin- 0 Magno illia ipsi quinquais centumi
inæ ejus-
dem Universitatis, quinquaginta millia (fr. 50,000) Archidiæcesi Quebecensi; et item centum millia (fr. 100,000) Præfecturæ Ap. Sinus S. Laurenti, ex reliquis autem tercentum milibus æqualem partem tribuant sex Diœcesibus prædictarum provinciarum Quebecensis et Marianopolitanæ suffraganeis, nimirum Chicoutimiensi, S. Germani de Rimouski, Nicoletanæ, Trifluvia::snsi, S. Hyacinthi et Sherbrookiensi, ita ut unaquæque harum quinquaginta francorum millia (fr. 50,000) sibi ex exquo vindicet. Itaque super his Sanctitas Sua præsens Decretum edi mandavit, Contrariis, etc.
Datum die 15 Jan. 1889.