Ibid., x1 (REIFFERSCHEID- WISSOWA
Spiritus diaboli est, inquis, ὃ psychice. Et quomodo Dei nostri officia indicit nec alii offerenda quam Deo nostro? Aut contende diabolum cum Deo facere nostro aut satanas Paracletus habeatur.
Sed hominem antichristum adfirmas ; hoc enim uocantur haeretici nomine penes Iohannem (cf. [ JEAN, ll, 18, etc.). Et quomodo, quisquis ille est, in Christo nostro haec erga Dominum nostrum ofhicia disposuit, cum et antichristi erga Deum, aduersum nostrum processerint Christum ἢ Quo itaque putas laterum confirmatum apud nos spiritum, cum imperat an cum probat quae Deus noster et imperauit semper et probauit? Sed rursus palos terminales figitis Deo, sicut de gratia, ita de disciplina, sicut de charismatibus, ita et de solemnibus, ut perinde officia cessauerint, quemadmodum et beneficia eius, atque ita negetis usque adhuc eum munia imponere, quia et hic « lex et prophetae usque ad Iohannem »