IV. —- Oe Stoicorum doctrina
Ab Epicureis ad illos philosophos transimus, qui frontibus adversis cum Epicuro pugnant, nempe Zenonis discipulos.
Quibus si credas , aegritudo est contra naturam, vitio-
(i) « Jamais morale ne fut moins voluptueuse et pins triste. » (Denis, Hist, des théories et des idées morales dans l'antiquité^ t. I, p. 292.) — (2) Ita sentit Seneca : « Illud tibi praecipio ne sis miser ante tempus, etc. » — (3) Horat. Epist.,l,y\, 17.
que alicui comparaiida (1). Non modo vitupérant acerbiores a^sritudinis sensus aut nimiae miserationis tormenta aut àlia hujusmodi, sed quemlîbet affectiun injucundum. Dicunt esse in sapiente gaudiiim ; quum sapiens bono ali- (|uo moveatur. Sed quonam modo sapiens praesentc malo afficitur? Nullo : « Praesenlis autem mali, sapientis.afFcciio nulla est (2). )) Quid de bâc doctrinâ exislimandum sit, ex bis quae mox dicam apertiiis patebit. Me quidem ju(bce, est animi hene constituti et Icetarl ^âmt^uJ^et doter c con-' trariis (3). Qui enim naturam bumani animi irispiciet , eam affectûs sive jucundi sive injucundi nunquam esçe expertem deprebendet, ac proinde non esse vitiosum oni-' nem animi dolorem.
Qiium de aegritudinis naturâ claudicet doctrinâ Stoicorum, quidmirum quôd de aegritudinum causis falsa contineat? Dicunt enim aegritudinem a voluntate et falsâ opinione proficisci (4) ; in quo potiîis res ad suie scbolaB placitaquàm suam judicandi rationem ad res ipsas accommodare mibi videntur. Omnino enim differt aegritudo ab illis motibus qui a voluntate pendent. Possumus enimmutare consiiia nostra, non autem naturam nostram ; possumus dolori obsistere, nonillum devitare. Differt etiam aegritudo ab opinione, ut discrepant inter se affectûs et intellectus. Sed quaenam sunt falsae iilae opiniones de quibus Stoici loquuntur?Nempe mortemac dolorem malaessejudicamus. De dolore Cicero ipse, in secundâ Tusculanâ, Zenoni non audet assentiri ; adeo Stoica sententia a communi sensu abborret. Quod ad mortem attinet, quantumvis licet Stoici
(I) Cic, 7msc., ly, 6 et 9, édit. Berger. C. f. apud M. Antonium, lib. X, 25 ; « Qui dominum fugit fugitivus est : dominus autem est lex, et, qui hanc transgreditur, fugitivus. Neque vero minus qui dolct (ô XuTToujJLevoç. ) » — (2) Ibid., IV, 6. — (3) Çàc, De amjcit., XIII, 47. — (4) Cic, Tuse., III, 2. C. f. M. Anton., lib. V, 16. BaTCTexai Oiro çavxaffiôv 1?) ^^'/yi»
ac Cicero cHspuLent^ quilibet hoiiio illani aversatur , quia ita se habet natura. Quani quum non satis observaverint Stoici j subtilia tantîim de bonis ac malis , de praeferendis et non praeferendis effiiderunt.
Quum Stoici non plané viderint naturam et causas œgriiudinis, quo tendere debeamus et quibus viis nesciunt. Nam falsô existiniant funditus toUendam aegritudinenj , quum id tantiim sperare possimus , ut leniatur ac niitigetur. Quum ex opinione ac voluntate segritudineni nasci arbitrentur, unicam fore pu tant curationem, nempe si falsam de malis opinionem avertamus, rectâque voluntate utamur. Virtute, aiunt, obruitur dolor. At mihi videtur haec malorum medicina brevior ac simplicior quàm ut aegris animis satis subvenire possit. Ubi sunt enim innumera illa solatia quae ex unoquoque affectuum nostroruni duci possunt? Ubi sunt teneri illi sensus, qui homines mutuâ benevolentiâ consociant, tantâque dulcedine acerbissimas molestias tempérant ?
Caeterum , nunquam usque eo proferetur voluntatis imperium ut Iiominem omni aegritudini inacc3ssum praestet. Majora igitur viribus humanis ausa est Stoicorum doctrina. Nec mirum quod de Dionysio Heracleote narratur, qui primiim Zenonis discipulus , ce quum ex renibus laboraret, ipso in ejulatu clamitavit falsa esse illa quae antea ipse de dolore sensisset (1). » Hoc philosophis débet esse documento, ne vana profiteantur. Nam si primiim grajidia promiserint, et ad experimentum perducti, infra promissa steterint, tune homines philosophiam ut mendacem vanamque aversabuntur, et gloriosam istamsapientiam, ut. ait Cicero, non multùm ab insaniâ diffërre existimabunl.
(I) Cic, Tusc, II, s 5.
Sed imprimis geueralis Stoicorum phiiosophia parum videtur apta ad opem aegris animîs ferendam.
Ut de aegritudine leiiiendâ commode disputetur, necesse est nosse humanae vitae finem, quod Stoicîs defuit. Ad infinîtum enim creatus est homo ; ad id omnes ejus facultates, omnes affectus tendant; neque uUa est tam praesens dolorum curatio quàm perpetuus ilie ad meliora impetus. Nihil autem taie Stoici docent ; atque in hoc mihi videtur peccare eorum constantia, quôd, quanquam virtutis perfectissimae amans, potiorem rerum statum ac vitae conditionem neque sperat neque exoptat. In illo Stoicorum sapiente, qui simul homo est et idea quaîdam, neque naturse nostrae vim, neque divinum perfectionis ac felicitatis exemplar agnosco. Imô carissima Jovis civitas de quâ loquilur M. Antoninus, mihi videtur immota et quasi mortua, prae illo orbis nostri ordine qui, quamvis sît admirabilis, ad perfectius quiddam semper tendit.
In hoc summum bonum ponimus ut félicitas cum virlute congruat. Harum autem rerum concordiam pravè interpretantur Stoici, quum virtutem, ac felicitatem unam eamdemque rem esse coutendunt. Quod non dixissent, si, hominum naturam accuratè observantes, animad ver tissent facultatem illam quâ sensus jucundos vel injucundos experimur, ab aHis prorsus discrepare, ac proinde non idem fore felicitatem ac virtutem, nisi Deo juvante atque in ulteriore vitâ.
At de immortalitate animorum saepe nutat Stoicorum doctrina. Alii animum continué cum corpore exstingui, alii aeternum agere aevum, alii tandem eum non semper, sed diu, post corporis mortem vivere existimant.
De Deo non miniis inter illos disconvenit. Recentiores hujus scholae philosophi, Seneca, Epictetus, M. Antoninus,
multa ac praeclarà de Providentiâ diciiut. Sed si ad hujus Providentiae naturam r^pexeris, saepe videbitur a fatali rerum necessitate parum differre.
Quutn igitur Stoicorum doctriaa de Deo atque iuiiuortalitale obscura atque inoerta sit, eadem deprehendas in istis sermonibus quibus ad mitigandas animi moiestias utuiitur. Ut cuique consolatione opus est, vel ad suas vel ad . aliorum aegritudines leaieadas, nunc de Deo atque iimnortalitate animoruin loquitur, nunc ad alia se confert. Quod manifesto apparet apud Senecam, in his libris quos ad consolandos amicos aut propinquos scripsit (1).
Postquam autem demonstravimus in quo peccet Stoicorum disciplina, aequum est quid in eâ magnum atque utile sit ostendere, sive ad Stoicas virtutes, sive ad ea quae de bonis ac malis disputantur, sive ad hauc ipsam perfectè sapientis imaginem respexeris.
Omnibus patet non esse praesentis vîtae veram félicitatem , necessariôque plurimis bonis quemlibèt nostrûni carere, plurimis malis onerari. Opus est igitur, ad leniendam aegritudinem , quibusdam virtutibus, praesertim fortitudine ac patientiâ. Oportet bonis ultra nostram potes-^ tatem positis libenter carere, malaque toleranter ferre, imô labores ac moiestias deposcere, nec tamen de nobis magnos spiritus concipere. Has autem virtutes Stoici miruîn in modum commendaverunt.
Saepe igitur in eorum doctrinà perfugium illis patuit qui, sortis vel hominum injuriis laesi (2), nec sibi ipsis déesse, nec sine dimicatione loco cedere voluerunt. Ad banc se confert Cicero, quum privatis calamitatibus dolet, nec quidquam solatii e reipublicae statu recipit. Nihil ferè
(i) C. f. p. J. Jallabert, De cpistoUs consolatoriis beati Hieronymi, p. 3b et srqq. Parisiis, i833'. — (2, C. f. Marthsi, les Moralistes sous T empire romain, p. S.
aliud apud Senecam reperias qiiàtn imaginem vîri sapientis, in his temporibus viventis, iibi facilius sit mala aequo animo tolerare quàni ad bona se accingere. In mediâ vitiorum ac miserîarum tabe, bonum virum ostendit in seipsuin quasi in sacrarium quoddam confugientem , de reruin ofFensione non querentem, injuriamque sic tolerantem « ut hiemîs rigorem, et intemperantiam cœli, ut fervores morbosque et cetera forte accidentia. » Non minus virili ratione utuntur Epictetus et M. Antoninus. Idque mihi majorem admirationem erga hos homines movet, quôd illorum fortitudo superbiâ ac duritiâ vacat.
De bonis ac malis fateor saepe Stoîcos subtiliùs quàni veriùs dîsserere. Sed, si ita loqui deceat, aliquid veritatis habent hujusmodi errores. Quid enim aptiùs ad aegrîtudinem leniendam quàm cogitare ea tantùm bona esse quae a nostrâ potestate pendeant , eorum quae nostra ducamus inagnam partem alienam esse, nec magis dolendum illîs abductis quàm si depositum reposcatur?
Non equidem plané assentior Stoicis, quum dicunt dolorem non esse malum, mortem non esse malum. Sed tamen fateri debemus non esse omnia mala ejusdem generis, et, quanquam eodem vocabulo de dolore ac dedecore utamur, tamen dolorem acerbissimum a dedecore, toto cœlo, ut aiunt, discrepare. Ceterùm quamvis sententiœ istae sapienr tem œgritudine vacare, dolorem virtute obrui^ virtutem ad heate vivendum seipsâ esse contentam^ non sint ad veritatem rerum admodum consentanese, tamen saepe utile est eas ut veras amplecti. Nam, ut ait Aristoteles, oportet distorta ligna in contrariam partem flectere ; quae homini sano nocerent, aegrotanti saepe prosunt, vel potiùs nunquam obest, ut in Legibus fatetur Plato, viriles istas sententias ab hominîbus, praesertim in adolescentiâ, decantari.
Islam denique summi sapientis descriplionem ne maturemus reprehendere. Quamvisenim irrepertasit istiusmodi sapientia, non tamen sine causa atque fructu excogitata est. Hoc plane ostendit ille Stoicorum propugnator Justus Lipsius, cujus verba opportune hue ducam : (c Quo fructu talis ille sapiens a Stoicis describitur, quem esse natura abnuit? Dicam : in exemplum. Species et idea quaedam illius summi proponenda est, quô connitamur non pertin-
gere sed accedere, non assequi sed aemulari invitai
haec grandiloquentia, et honestos quidem animos erigit ad honesta (1). » Addemus nulli magis utile esse quàm homîni in aegritudine versanti, suspicere viros magna conantes, et mente majora concipere quàm quœ effici possiut.
Quamvis igitur non omnia in Stoicorum placitis probanda sintj tamen nobilem illam doctrinam magni aestimemus, quœ aZenonead Cicerouem, a Cicérone ad M. Antoninum in melius semper progressa est , nec nisi Cliristianœ religionis sublimitate, quod ad mores spectat, vinci potuit.