V. — De Mysticorum doctrina
Mystici hujus vite mala animique molestias potiiis adamant quàm aversantur (2) ; quae omnia pro peccatorum piaculis virtutumque experimentis habent. Quamlibet autem sive corporis sive animi delectationem vitupérant. Quôd si tamen , ut fit necessario, aliqua consolatio adhibenda sit, non aliter leniri putant animi dolores quàm amore Dei et gratiâ divinâ. Ceterinn omnem scientiam atque humanitatem
(i) Just. Lips., Manuductionis, etc., lib. II, dissert. VIII. — (j) « Et quant à ce dernier (S. François d'Assise, sa vie ne fut autre chose.que larmes, soupirs plaintes, langueurs. » S. François de Sales, Introduction à la vie dévote.
dictis lacessunt, philosophiœ maxime diffidentes, quam nihil valere contendunt ad vitae lelicitatem (1) aut ad salutem aeternam. Haec non inutile erit refellere , praesertim ut appareat, salvâ religionis reverentiâ, philosophiam quoque ad mitigandos animî dolores aliquid conferre.
Ëquidem fateor magnam esse dolorum atque aegritudinum utilitatem , ut pœnis exerceamur et ad altiorem perfectionis gradum erigamur. Sed non ob id solum Providentia divina nos huic dolendi necessîtati addixit. Monet nos dolor aiicujus detrimenti accepti, vehementerque liortatur ut mali causam praecidamus, in melioremque statum sive corpus sive animum restituamus. Tune in locum doloris succedit voluptas , bona quidem res , quidquid dicant Mystici, aut boni signum acmerces. Haec ita instituit natura vel potius ipse Deus; quae honiinibus ad arbitrium suum mutare non licet.
In illâ Mysticorum doctrinâ, quae nihil probat liisi amorem, eadem ferme reprehendas quae in Zenonis aut Chrysippi placitis. Nam Mystici quoque omnes humanos affectus ex animo tollendos arbitrantur. Quidquid humanum est pro vitioso habentes, non innocentissimis desideriis ignoscunt. Ità fît ut aliâ via in absurdam illam Stoicorum opinionem recidant, omnia peccata esse paria. Ut enini Stoici quse infra summum sapientiae apicem starent insaniam dictitabant, ita, juxta Mysticos, quae non soli Deo tribuuntur ad diabolum pertinere necesse est.
Hos errores Mystici devitarent, si in psychologiae studio satis versarentur, antequam ad ethicae quaestiones accédèrent. Homo enim a Providentiâ divinâ sensibus instruc-
(I) « Les moralistes ne savent guère que sonder la plaie de notre nature; ils nous effraient de nous-mêmes et affaiblissent l'espérance de tout ce qu'ils ôtent à l'orgueil. » Lamennais, De l'imitation de Jésus-Christ, préface.
tus fuit , et ad multos affectus concîpiendos comparatus. Ergo non vitîo vertenda sunt illa desideria, illae appetitiones, quorum non copîam solùm et facuitatem, sed necessitatem ipse fecit Deus.
Quuin de aegritudinuin medicinâ agitur, fateor nullum esse efïîcacius remedium, quàm si quis, verâ pietate percitus, totum se Deo tradat, et quae Deo placeant adamet auiplectaturque ; nec mihi quidquam laudabilius videtur quàm îUae Pascalii aut Bossuetii preces, in mediis morbis Deo habitas, totque alia, quibus christiani scriptores , Ghristi patientis specLaculo, asgros animos consolantur ac reficiunt. Sed caveamus ne ista fucum nobis faciant. Quamvis enim affectus et appetitio multiim inter se différant, tamen nîhil potest animus appetere, nihil diligere, nisi rei cognitio 'quaedam adsit; defîcienteque cognilione, ipsum amorem deficere aut depravari necesse est. Itaque, nisi rectam ac verè philosophicam de Deo opinîonem habeamus, omnis religionis sensus evanescet aut in superstitionem delabetur. Parum igitur sibi consentiunt qui Dei amorem laudibus extoUunt, rationem verô aversantur.
Non sanè errant qui a Gratiâ divinâ félicita tem nostram pendere dicunt. Quis enim neget Providentîam non modo rébus externis , sed intimée cujusque hominis menti praeesse ? Sed iUi vituperandi snnt, qui ita de Gratiâ loquuntur, ut hominis naturam, facultates, virtutes pro nihilo ducere videantuf.
In hoc autem maxime peccant Mystici, quod in omnem scientiam atque humanitatem invehuntur. lUis si credas, nîhil prosuntadfinem nostrum assequendum, aut scientia; aut societatis humanae progressus. Quid scientia nisi superbiae nutrimentum? Quid politioris vitae cultus nisi moUilies ac luxuria ? Quid artes ac litterse nisi cupidînam
irritamenta? Philosophia praesertim, qiium erroribus ac mendaciis plena , tuin inutilis est ad felicitatem vitœ et ad aeternam hominis salutem. Quid eiiim prosunt tôt philosophorum de bonis ac malis disputationes? Quem unquam aut nieliorem aut beatiorem effecerunt? Cujus denique dolores atque aegritudines mitigaverunt ?
Qui haec atque talia dictitant, ostendunt se omnino rudes esse cujuslibet scientiae alque humanitatis. Scieniiarum enim studiosos superbiœ insimulant', quum nihil lam liominem amoveat ab omni vanâ elatione animi, quàm ista universarum rerum contemplatio. Quod autem ad asgritudiiiem pertinet, ac praesertim ad illam odiosam morositatem, quae ex niraio amore nostrî nascitur, non alia erit magis praesens medicina , quàm si quisque prospectum latè, ultra suum pusillum corpus, in rerum omnium ordinem petiverit (1).
Equidem fateor quibusdam perniclosum fuisse quod se litteris ac scientiis tradiderint , nec mihi in animo est omnium doctorum patrocinium suscipere. Peccant nempe, qui per ojnnem vitam in arcanis geometriae versati , animi humani studium omnino neglexerunt, aut qui minutissima quaeque praeteritorum temporum perlustrant, hodierni temporis turpiter ignari. In justo diversarum cognitionum temperamento consistit prudentia hoc nomine digna. Ëadem est ratio hujus quam Mystici iinpetunt, cultioris humaniorisque vitae. Multùm discrepat a luxuriae deliciis humanitas, ut in oratione non idem sunt
' (i) « Qui a rempli la mesure extrême de l'existence accordée à l'homme sur cette terre, sinon les esprits sérieux, tournés avec ardeur vers les idées les plus élevées, depuis Pythagore jusqu'à Goethe? Une vue sereine de l'ensemble des choses est une condition nécessaire de la santé, et l'intelligence seule peut donner à l'homme cette sérénité nécessaire. » Feuchtersleben, Hygiène de l'âme, p. 128.
ornatus el lascivia. Haec quuni ignorare videantur Mystici, niliil nioderatum, niliil verum de vitâ ac moribus disserunt.
Quœ aiitem in philosophiam efFutîiint, admodum vana ac nugatoria. Non quod fidem ac religionem nimiis laudibus extollant ; sed quid attinet verbis elevare philosophicam illam maxîmaruni rerum cognitionem, quâ nostrae opiniones de Deo, de imniortalitale animoruni , de bonis ac malis, ita vallantur ac saepiunLur, ut, vel déficiente fide, résistant? Ceterùni, quonam modo vires illas, quas omnibus hominibus natura attribuit, adhibebimus, nisi Delphicum ac Socraticum praeceptum seciiti fiierimus? — At enim Deus orandus est ; ex Deo oninia auxilia exspectanda sunt. — Quomodo auteni ad Deum mentem nostram erigemus, nisi per ea quae attente considérant! Dei potentiam ac bonitatem manifestant? Quid sibi volent islœ preces, a quibus omnia quae sunt de animo, de virtutibus, de veritate, de attributis divinîs, omnîa denique de quibus philosophia dissent, sedulo amoveritis ? Nihil in ejusmodi precibus remanebit nisi inanis verborum sonus.
Nunc non alienum esset ostendere quaenam sint mysticœ rationis consectaria. Ita appareret quàm malè Iiapc disciplina omnis pliilosophiae atque humanitatis locum usurpet, quàm omnes animi vires ad nihilum redip;at. Sed quum de bis non semel eruditè et eleganter dictum sit (1), nihil amplius adjiciemus.
Praeter hoc Mysticorum genus, de quo diximus, et quod plerumque ex ignorantiâ aut animi imbecillitate aut vaniloquentiâ oritur, est aliiid quod quidquam magis philoso-
(i) Cousin, Du vrai, du beau^ du bien, leç. V; et Jouffroy, Cours de droit naturel. '
phicum habet. Quum autem Panthéisme proprium ac peculiare sit, de illo mox agemus (1).