PIECE N°II
ParRtAGE DE LÉzaAr ET SAINT-Y8ARS.
(Règlement de gardeet fondation de bastide.)
In Dei nomine. Notum sit omnibus hominibus presentem paginam inspecturis sive audituris quod nos frater Petrus, humilis abbas monasterii Lesatensis, Cluniacensis ordinis, et conventus ejusdem monasterii, videlicet.. nos omnes insimul, per nos et per nostros successores, non inducti vi nec dolo, set bona etspontanea voluntate, videntes et intelligentes magnam utilitatem nostre domus, donamus et concedimus in perpetuum vobis domino Rogerio, Dei gratia comiti Fuxensi et vicecomiti Castriboni, et successoribus vestris omnibus, successive Fuxi tenentibus comitatum, in feudum, sub conditionibus infra contentis,in hominibus et villa Lesatensi, extra tamen fossata castri, ubi monasterium situm, quod casitrum cum omnibus habitantibus intus libere retinemus, medietatem leidarum, pedagiorum et justiciarum civilium et criminalium et incurrimentorum mobilium duntaxat bonorum, et locale unum ad construendum domos planas cum solariis, sine turre, vallo, cosseriis, et alia qualibet municione, sub ea quantitate et loco quibus nos duxerimus ordinandum, et quod sentencias a consulibus, qui per nos tantum ibidem instituentur, quietiam jurabunt nobis solum quod fideliter et legaliter tractent causas criminales et definiant super eisdem causis criminalibus, latas noster et vester vicarius pariter execucioni demandent, Excipimus tamen de predictis omnibus clericos et donatos, de cellerario nostro panem recipientes et vinum cotidianum et famulos nostros et eorum bona ac familiam universam. Juramentum vero fidelitatis et receptionem fidanciarum et cetera omnia que vobis superius conceduntur expresse in hominibus et villa predictis, nobis et successoribus nostris ac monasterio Lesatensi in solidum retinemus. Set si bajulus noster in prosequendis causis vel justiciis vel fidanciis recipiendis esset negligens vel remissus vel fraudulentus nos per nos et per successores nostros promittimus illa facere et complere bona fide ad-vestram denunciationem et vestrorum. Cetera vero a predictis in feudum vobis expresse concessis nobis et nostris successoribus et monasterio nostro retinemus omnino, quod immunitatem et salvetatem monastérii ac ville Lesatensium prout tenet a cruce de Ganilas usque ad crucem Pontis Nauterii, et a cruce Podii de Garda usque ad crucem de Cra-
At tree
barissas, etinde ad extimacionem dictorum terminorum girando in
rotundum per Lesati cireuitum restituatis ac firmiler observetis et ab omni homine defendatis, infra quam hominem capere vel cum
preda reverti vel aliquam, preter que vobis superius conceduntur, exaccionem vel adempramentum facere vel servicium aliquod extorquere violenter vel inde alicui guerram facere, nisi pro evidenti
negocio dicti monasterii, minime atemptabitis, sine nostro vel vicariorum nostrorum vel successorum nostrorum consensu spontaneo et expresso. Insuper omnem albergam et dominationem et usum et denique omne jus vobis et predecessoribus vestris de facto
vel de jure in monasterio et hominibus, villa ac salvetate predictis actenus competentia seu per instrumentum aliquod vobis concessa,
preter illa que superius vobis conceduntur vel inferius retinentur expresse, absolvatis, derelinquatis, et quitetis per vos et per vestros successores in perpetuum Domino omnipotenti Deo et beatis apostolis Petro et Paulo et beato confessori Antonio et nobis et nostris successoribus, excepto jure patronatus, quod nobis competit ab
antiquo, quod jus patronatus salvum nobis et successoribus nostris permaneat semper etintegrum. Item retinemus-quod a villa Paterni usque ad rivum Alvari et a ponte Noguerii usque ad terminum territorii Sancti Eparcii eta villa Sancti Sulpicii usque ad rivum de
Magastarid et inde ad estimationem dictorum terminorum girando in rotundum per Lesati cireuitum ad instar circuli, non possitis aliquod jus vel possessionem tam per donationem, emptionem quam
alium quemlibet modum adquirere sine voluntate nostra vel successorum nostrorum spontanea et assensu expresso sed omnia adquirenda et adquisita nobis et nostrissuccessoribus et Lesatensi monasterio perpetuo reserventur, preler que vobis conceduntur expresse. Item euntibus et redeuntibus ad mercatum, quod sit singulis septimanis in villa Lesati, die martis, per tres dies continuos ipsis et rebus eorum securitatem et ducatum contra omnem hominem
impendatis infra comitatum vestrum et districtum et extra pro posse vestro bona fide. Similiter euntes et redeuntes ad nundinas Lesati, que fuerunt in festo sancti Michaelis et omnia eorum bona secum portantes et ducentes per XVII dies continuos, videlicet
per VIII dies ante et per VIII post securos et guisatos ducatis pro posse vestro. Pro feudo vero supradicto vos et vestri successores
homagium nobis et nostris successoribus faciatis et fideliter prestetis juramentum. Item damus in perpetuum et concedimus vobis et omnibus vestris successoribus, successive Fuxi tenentibus comitatum in feudum ad edificandum castrum et fortitudinem et villam medietatem in omnibus honoribus et possessionibus et pertinenciis heremis et condirectis territorii Sancti Eparcii et suorum terminorum ad monasterium Lesatense pertinentibus. Reliquam vero medietatem nobis et successoribus nostris integre retinemus, quod castra integraliter et medietatem ville et reddituum vos et vestri successores, sicut dictum est, in perpetuum tenebitis in feudum per nos et per nostros successores.. et villam
et medietatem jurisdictionum civilium et criminalium et omnium jurium et omnes redditus et proventus ejusdem et dominationis et jura habeamus nos et nostri successores vobiscum et cum vestris successoribus, ut dictum est per medium. Homines preterea Lesatenses et aliarum villarum seu locorum nostrorum, in predicta villa minime recipietis, absque voluntate nostra et assensu expresso. Item quod alter nostrum sine altero non possit exactiones aliquas, quocumque nomine censeantur, vel adempramentum aliquod in predicta villa facere, salvo tamen quod unus sine altero possit eos ducere in exercitu et cavalgada in suis necessitatibus bona fide. In quo territorio Sancti Eparcii, ut dictum est, quod faciemus limitari, vos faciatis castrum et fortitudinem propriis expensis vestris in podio qui dicitur Arbolhag, quod castrum denominetur de cetero Salvaterra, et illud castrum vos et vestri successores, ut dictum est, teneatis in feudum a nobis et successoribus nostris et pro monasterio Lesatensi ; de quo castro vos et vestri successores detis potestatem nobis et nostris successoribus, ïratis et placatis, ad nostram commonicionem vel nostrorum semper, quam potestatem vobis restituemus et reddemus eadem die, qua ipsam recipiemus sine dampno vestro et vestrorum. Villa vero que ibi edificabitur contigua predicto castro, eodem nomine Salvaterra nominetur et nuncupetur, que villa homines et femine et censuset usatici et dominaciones et silve et pascua et aque fluentes et non fluentes et terre culte et inculte et justicie et placita et leude et pedatica et generaliter omnes redditus et proventus hic expressi et non expressi, quocumque nomine censeantur, et omnia jura et dominationes et omnia quecumque provenient vel poterunt provenire de eadem villa et infra suos terminos nos et nostri successores vobiscum et cum vestris successoribus pro indiviso in perpetuum per medium habeamus. Item quod nostri vicarii et successorum nostrorum vobiseum vel eum vestris pariter causas criminales quas per nos tractare non possemus, audiant et diffiniant et penas exerceant corporales, et qued vos vel vestri suceessores non possitis habere nisi unum bajulum inter villam de Lesato et villam Salveterre eodem tempore et tamen quod possitis illum mutare et alterare pro velle vestro. Item infra clausuram castri non recipietis aliquos habitatores, nisi de familia vestra, Item quod in Salvaterra predicta familia vestra sequatur forum vestrum et familia nostra et clerici et donati sequantur forum nostrum, donati scilicet recipientes panem et vinum cotidianum de domo nostra. Item quod in locis et personis subjectis monasterio Lesatensi non facietis aliquam exactionem vel adempramentum violenter sine nostra vel successorum nostrorum expressa licentia et assensu, nec id a familia vestra fieri permittatis. Item ab ecclesia Sancti Juliani de Tesaco usque ad loeum in quo villa fait que dicitur Albiacus, et ab ecclesia Sancti Andree de Fossato usque ad fines territorii Sancti Eparcii versus Lesatum, et inde ad estimationem dictorum terminorum procedendo per cireuitum castri et ville Salvaterre ad instar circuli,
En : ou
salvis nobis dominiis et juribus castrorum, que nunc edificata consistunt et a vobis tenentur et nobis, proprietatibus nostris et feudis que a nobis tenentur, et quod possessiones et jura nostra redimere nobis liceat de manibus detentorum, alter sine altero adquisitiones aliquos facere nequeat, set per medium omnia fiant. Adquisitiones vero ipse condiciones predicti feudi sorcientur : quod si alteri nostrum non suppeteret persolvendi facultas, reliquus precium totum persolvens partem utriusque tamdiu teneat quousque ab altero fuerit satisfactum. Predicta vero feuda perpetuo vel ad tempus vobis et successoribus vestris transferre in alium vel alios non licebit. Retinemus insuper in territorio predieto nobis et successoribus nostris et monasterio predicto decimas et primicias omnium fructuum terre, et de piscariis, molendinis et universis carnalaticis decimas, oblationes insuper et definitiones, et omnia jura spiritualia et locum ad ecclesiam edificandam et domos nobis ydoneas et cimiterium infra villam. Preterea quod quilibet nostrum possit habere infra territorium predictum ortum et vineam et terras arabiles satis ad unam cordam bovum. Omnia predicta et singula donamus et concedimus vobis et vestris successoribus in perpetuum ut predictum est, ad omnes vestras voluntates et vestrorum successorum, salvis predictis condicionibus, in feudum ïita quod vos et vestri successores per nos et per nostros successores et per predictum monasterium semper teneatis, ut predictum est, et faciatis vos et vestri successores nobis et successoribus nostris et conventui dicti monasterii unum albergum singulis annis, in festo beatorum apostolorum Petri et Pauli vel XXV solidos Morlanenses ad electionem nostram et successorum nostrorum. Preterea homagium facietis vos et vestri successores nobis et nostris successoribus, et tactis sacrosanctis Evangeliis, fidelitatis praestabitis juramentum semper in mutatione domini vel vassalli. Et nos Rogerius, Dei gratia comes Fuxensis et vicecomes Castriboni, recipimus a vobis, domino Petro abbate et conventu predicti monasterii, omnia predicta et singula cum eorum integritate in feudum sub predictis condicionibus, promittentes etiam vobis quod predictum monasterium et personas vestras et successorum vestrorum et omnia bona predicti monasterii et personas et loca sibi subjecta, ubicumque sint vel esse debeant guidemus, manuteneamus, protegamus et defendamus bona fide pro toto posse nostro. {tem per nos et per nostros successores laudamus, concedimus et confirmamus vobis et omnibus successoribus vestris omnes immunitates et libertates et concessiones, et omnia afranquimenta et privilegia vobis et predecessoribus vestris et monasterio predicto et personis et locis sibi subjectis, a nobis vel a predecessoribus nostris facta vel concessa. Preterea in remissionem peccatorum nostrorum condonamus et remittimus vobis et hominibus Lesatensibus illum victum quem nos et predecessores nostri accipiebamus et debeamus accipere in vestro monasterio et in hominibus de Lesato, si private per monasterium praefatum transiremus sine exercitu, et quod