‹ Les Traités de Pariage dans la France FéodaleChapitre 53 sur 58 · ÉMUE · texte numérisé non relu

ÉMUE

non possimus in dicta villa nisi semel in anno tantum albergare et tunc cum C L equitantibus, nobis vel familia nostra ibi existentibus vel nostris successoribus, quibus omnibus et eorum equitaturis liceat albergare semel tantum in anno, ut dictum est, vel quod tune dentur nobis vel successoribus nostris loco alberge VI libre Morlanorum, quod sit in electione vestra et successorum vestrorum et illam eandem albergam accipimus a vobis in feudum, quam nobis et nostris successoribus habere et tenere et dari semper facietis, et tactis sacrosanctis Evangeliis juramus quod omnia predicta et singula attendamus et compleamus et quod nunquam contraveniamus, nec contravenire faciamus per nos vel per aliquam interpositam personam.

Et nos frater Petrus, humilis abbas et conventus predicti, omnia predicta et singula laudamus et confirmamus, et promittimus per nos et per nostros successores quod ita compleamus et attendamus et quod semper firmum habeamus et contra nunquam veniamus nec contravenire faciamus per nos vel per aliquam interpositam personam, asserentes in veritate quod omnia acta sunt in utilitatem predicti monasterii. Et nos abbas et conventus et dominus comes predicti, nos omnes per nos et per nostros successores, certificati de jure nostro, renunciantes omni beneficio juris civilis et canonici, ad hec infringenda nobis, competenti vel etiam competituro, laudamus et confirmamus ac concedimus omnia predicta et singula. Et ut...

(D'après l’Histoire du Languedoc, t. VIIE, n° 344.)

PIÈCE N° Ill PariAGE Dr Conpom (1)

(Protection contre le mouvement consulaire).

Incipit pariagium factum inter dominum regem Anglie, ducem Aguitanie, ex parte una et dominum abbatem et conventum monasterii Condomensis ex altera, super hiis que inferius continentur :

Edwardus, Dei gratia rex Anglie, dominus Hibernie et dux Aquitanie universis ad quos presentes littere pervenerint, salutem. Noverilis nos vidisse, intellexisse et diligenter inspici fecisse formam pronunciationis cujnsdam ordinationis per religiosos et discretos viros Gausbertum, Dei gratia abbatem Sancti Maurini, et fratrem Arnoldum, priorem de Neriaco, Agennensis diocesis, facte et prolate auctoritate et virtute compromissi per dilectum et fidelem nostrum Johannem de Greylli, militem, senescallum nostrum Vasconie et Agennesii nomine nostro ex parte una, etfratrem Arveum, monachum et procuratorem seu sindicum monasterii Condomensis habentem super hoc potestatem et speciale mandatum abbatis et conventus ipsius monasterii Condomensis numine ex altera facti de permutatione medietatis jurisdictionis meri et mixti imperii, justicie alte et basse ville de Condomio et districtus ejusdem castri de Retrocingula districtus et pertinentiarum ipsius pro quibusdam aliis jus-. ticia, jurisdictionibus, redditibus, rebus et juribus nostris ac quibusdem aliis articulis in tenore dicte pronunciationis et ordinationis, cujus tenor sequitur in hunc modum.

In quos et per quos et cur et de quibus extitit compromissum.

Noverint universi presentes pariter et futuri quod cum venerabiles et religiosi viri dominus Augerius, Dei gratia abbas monasterii de Condomio, diocesis Agennensis et totus conventus ipsius monasterii propter inhobedientiam potentiam et proterviam suorum subditorum jurisdictionem et justiciam quam habebant in villa de Condomio et ejus pertinenciis non possent libere exercere, nec jura

(1) Nous avons tenu à insérer ce traité dans nos pièces justificatives car ji! est un des plus complets qui existent. Toutes les questions que peut soulever la conclusion d’un pariage y sont minutieusement réglées.

Page 1