‹ Les voyages en Asie au 14e siècle du bienheureux frère Odoric de Pordenone, religieux de Saint François, publiés avec une introd. et des notesChapitre 88 sur 217 · BERLIN, BIB, ROY, MAK THEOL„LAT, QUART · texte numérisé non relu

BERLIN, BIB, ROY, MAK THEOL„LAT, QUART

Hél et ImpXemercLer & C"

Mort d'Odoric.

EATus autem vir Odericus* frater, cum anno Domini MCCCXXX de partibus infidelium ad suam provinciam remeasset, scilicet Marchiam Tervisinam,

Provinciam Summi Pontificis, vedelicet domini loannis vigesimi secundi, adiré disposuit, ut ab eo licentiam peteret, quôd quinquaginta Fratres de quibusdam provinciis coUecti, qui voluntarii essent ad eundum, secum duceret ad seminandam fidem in partibus transmarinis. Cum autem recederet de Foro lulii unde natus erat, et venisset Pisas \ gravi infirmitate correptus est. Eapropter ad locum suum redire compulsus est. Et veniens in Utinum^ quae est civitas de Foro luli^ Anno Dominicae Incar-

a. A. S., Odoricus.

b. A. S., Pisis.

c. A. S., postddie.

ODORIC

nacionis MCCCXXXI pridie Idus lanuarii, de huius mundi naufragio transiit ad gloriam Beatorum. Sed in terris", virtutibus et multis miraculis modo coruscat. Nam ad tumulum eius cœci, claudi, surdi et muti, et alii diversis morbis praegravati, per mérita ipsius accipiunt graciam sanitatis*, a Domino lesu Christo. Hoc testificatus^ est litteris suis in Curia Papae Patriarcha Aquilejensis, in cuius dioecesi haec fiunt. Et protestatur Styria et Karintia et multi de Italia, et regiones plurimae circumquaque (i).

(i) Yule ajoute d'après le ms. Farseiti : '.

De morte fratris Odorici.

« Ipse Beatus Frater Odoricus cum de ultramarinis partibus ad suam provinciam remeasset, marchiam scilicetTrevisanam, presentiam summi Pontificis adiré volebat, ut ab eo licentiam peteret per [ut] l fratres, de quâcumque provinciâ essent dummodo ire vellent, secum ducere posset, recessit de Foro Julii unde ipse natus est. Dum esset Pisis gravi infirmitate correptus, quamobrem compulsus est ad propriam [provinciam] remeare. Quapropter in utino de Foro Julii civitate, anno ab incarnatione Domini MCCCXXXI, pridie idus Januarii de hoc mundo triumphans pervenit ad gloriam beatorum. Ubi virtutibus et miraculis quam plurimis coruscat. Nam per eum caeci, claudi, muti, surdi sunt saluti, permittente Domino, restituti. Deo gratias. Amen. »

a. A. S. «Sed innumeris virtutibus h. A. S., sanitatum. & multis miraculis nunc corruscat. » c. A. S., testatus.

MORT d'oDORIC Voici la fin d'après Hakluyt :

De Morte fratris Odorici.

« Anno îgitur Domini 133 1. disponente se praedicto fi'atre Odorico ad perficiendum itersuaeperegrinationis, prout mente conceperat, & etiam vt via & labor esset sibi magis ad meritum, decreuit primo praesentiam adiré Domini & patris omnium summi Pontificis Domini loannis Papae 22. cuius benedictione obedientiàque recepta cum societate fratrum secum ire volentium ad partes infidelium se transferret : Cùmque sic eundo versus summum Pontificem, non multum distaret à ciuitate Pisana, in quadam via occurit sibi quidam senex in habitu peregrini eum salutans ex nomine, Aue (inquiens) frater Odorice : Et cùm frater quaereret quo modo ipsius haberet noticiam? Respondit, Dum eras in India noui te, tuùmque noui sanctum propositum ; Sed et tu modo ad conuentum vndè venisti reuertere, quia die sequenti decimo ex hoc mundo migrabis. Verbis igitur senis attonitus &stupefactus, praesertim cùm Senex ille statim post dictum ab eius aspectu disparuit ; reuerti decreuit ; Et reuersus est in bona prosperitate nullam sentiens grauedinem corporis, seu aliquam infirmitatem : Cùmque esset in conuentu suo Vtinensi, N. in prouincia Paduana decimo die, prout facta sibi reuelatio, accepta communione, ipsoque ad Deum disponente, etiam corpore existens in columis in Domino féliciter requieuit : Cuius facer obitus Domino summo Pontifici praefato sub manu Notarij publici transmittitur ; qui sic scribit.

« Anno Domini 133 i. décima quarta die mensis lanuarij obijt in Christo Beatus Odoricus fratrum Minorum, cuius precibus omnipotens Deus multa, k varia miracula demonstrauit ; quae ego Guetelus notarius communis Vtini, filius

514 ODORIC

domini Damiani de portu Gruario, de mandate & voluntate nobilis viri Domini Conradi de Buardigio Castaldionis, & consiiij Vtini, scripsi, sicut potui, bona fide, & fratribus Minoribus exemplum dedi; sed non de omnibus, quiàsuntinnumerabilia, & mihi difficilia ad scribendum. »

^^^^ fitHréA

vwt^^v 4^,^ A- v<TV^<^ K«5wm.*e is^-tw

Page 1