‹ Lettre de Christophe Colomb sur la découverte du Nouveau-mondeChapitre 5 sur 7 · EPISTOLA · texte numérisé non relu

EPISTOLA

Progrediebar ultra , existimans aliquam me urbem villasve inventurum. Denique videns quod longe admodum progressus, nichil novi emergebat et hujusmodi via nos ad septentrionem deferebat, quod ipse fugere exoptabam, terris etenim regnabat bruma, ad Austrumque erat in voto contendere nec minus venti flagitantibus succedebant, constitui alios non operiri successus ; et sic retrocedens ad portum quemdam quem signaveram sum reversus. Unde duos homines ex nostris in terram misi qui investigarent esset ne r ex in eaprovincia urbesque alique . Hiper très dies ambularunt, inveneruntque innumeros populos et habitationes parvas tamen et absque ullo regimine, quapropter redierunt. Interea ego cum intellexeram a quibusdam Indis quos ibidem susceperam quod hujusmodi provincia Insula quidem erat, et sicperrexi orientem versus; ejus semper stringens littora usque ad milliaria cccxxij. Ubi ipsius insuie sunt extrema, hinc aliam insulam ad orientem prospexi distantem ab hac Johana miliaribus Liiij quam protinus Hispaniam dixi; in eamque concessi et direxi iter quasi per septentrionem quemadmodum in Johana ad orientem miliaria DLXiiij que dicta Johana et alie ibidem insuie quam fertilissime existunt. Hec multis atque tutissimis et latis, nec aliis quos unqua viderim comparandis portibus est circumdata : multi maximi et salubres hanc interfluunt fluvii; multi quoque et eminentissimi in ea sunt montes. Omnes hec insuie sunt pulcherrime et variis distincte figuris pervie et maxima arborum varietate sidéra lambentium plene quas nunquam foliis privari credo. Quippe vidi eas vir entes atque décoras ceu mense Maio in Hispania soient esse, quarum alie florentes, alie fructuose, alie in alio statu secundum uniuscujusque qualitatem vigebant. Garriebat philomena et alii passeres varii ac innumeri. Mense Novembris quo ipse per eas deambulabam. Sunt prêter ea in dicta insula Johana septem vel octo palmarum gênera que proceritate et pulchritudine quem admodum cetere omnes arbores, herbe, fructusque nostras facile exuperant; sunt et mirabiles pinus agri et prata vastissima, varie aves, varia mella, variaque metalla, ferro excepto. In ea autem quam Hispanam supra diximus nuncupari, maximi sunt

ICHRISTOFORI COLOM. 15

montes ac pulchri vasta rura nemora, campi feracissimi sert pacisque et condendis édifiais aptissimi. Portuum in hac insula commoditas et prestancia fluminum copia salubritate admixta hominum quod nisi quis vident credulitatem superat. Hujus arbores, pascua et fructus multum ab Mis Johane differunt. Hec preterea Hispqna diverso aromatis génère, auro, metallisque abundat. Cujus quidem et omnium aliarum quas ego uidi et quarum cognitionem habeo, incole utriusque sexus nudi semper incedunt, quemadmodum eduntur in lucem ; prêter aliquas feminas que folio frondeve aliqua aut bombicino vélo pudenda operiunt, quod ipse sibi ad id negocii parant. Carent ii omnes (ut supra dixi) quocumque génère ferri, carent et armis : ut pote sibi ignotis nec ad ea sunt apti, non pr opter corporis de formitatem, cum sint bene formati, sed quod sunt timidi ac pleni formidine. Gestant tamen pro avmis arundines sole perustas, in quarum radicibus hastile quoddam ligneum siccum et in mucrone attenuatum figunt ; neque Us audent iugiter uti , nam sepe euenit cum miserim duos vel très hommes ex meis ad aliquas villas ut cum earum loquerentur incolis , exijssê agmen glomeratum exlndis; et ubi nostros appropinquare uidebant fugam celeriter arripuisse , despretis a pâtre liberis et econtra, et hoc non quod cuipiam eorum damnum aliquot vel injuria illata fuerit : immo ad quoscumque appuli et quibus cum verbum facere potui, quicquid habebam sum elargitus, pannum aliaque permulta, nulla michi facta versura sed sunt natura pauidi ac timidi. Ceterum ubi se cernunt tutos, omni metu repulso, sunt admodum simplices ac bone fidei et in omnibus que habent liberalissimi ; roganti quod possidet inficiatur nemo : quin ipsi nos ad id poscendum inuitant. Maximum erga omnes amorem preseferunt; dant queque magna pro parvis ; minima tantum re nihilove contenti. Ego attamen perhibui ne tam mi' nima et nullius precii hisce darent, ut sunt lancis, parapsidum vitrique fragmenta, item claui ligule quanquam si hoc poterant adipisci, videbatur eis pulcherrima mundi possidere iocalia. Accidit enim quendam navitam tantum auri pondus habuisse pro una ligula quanti sunt très aurei solidi; et sic

Page 1