‹ Lettre inédite de Bourdaloue au cardinalChapitre 47 sur 50 · Communication du P. Van Meut · texte numérisé non relu

Communication du P. Van Meut

habeat^. Habet et in eâ quoque spes suas minima nostra Societas, iisdem, quibus Ecclesia, jactata fluctibus, et a Celsitudine Vestrâpatrocinium sibi magnum pollicetur. Hocvero, quod nobis summa charitate detulit hactenus, imposterumque, ut spero, deferet, fusée ad Deum pro ejus gloria atque incolumitate preces, et perpetuus commendabit quasi animi sensus.

(Voir page 23)

A l'occasion de sa nomination ^

[Rome],6aug. 1669.

Principi IlL Duci d'Albret et Em. Gard.

Satisfecit tandem aliquando votis nostris communemque omnium exspectationem explevit Summus Pontifex, cum Celsitudinem Vestram in Sacrum Cardinalium collegium cooptavit. Quantam bonorum omnium lœtitiam, quantam ordinum omnium approbationem, mihi heri licuit intueri, cum ad primum rei vulgatum rumorem Em. Gard. Rospigliosum statim invisenti, nova se mihi obtulit aulœ faciès, ex acerbissimo luctu, quo illum oppresserat illustrissimi Thomse Rospigliosi mors, optatissima Gelsitudinis Vestrœ dignitate recreata.

Est sane vero unde non Roma tantum atque Gallia, sed tota Ecclesia laetetur accessione tanti principis ad sacrum Gardinalium Gollegium, qui sua virtute, prudentia divina atque authoritate, Ecclesiae universali firmissimum sit praesidium allaturus. Patiatur Celsitudino Vestra ut ad communem illam totius orbis Ghristiani gratulationem, per me suam Societas adjungat, qua in Gelsitudine Vestra Serenissima et habuit tam constantissimum protectorem et illum ipsum, deinceps cardinalitia purpura decoratum, habiturum esse confidit.

1. C'est nous qui soulignons les deux passages mis en italiques.

Page 1