SYLLABUS
COMPLECTENS PRjECIPUOS NOSTRjE jETATJS ERRORES QUI NOTANTUR IN ALLOCUTIONIBUS CONSISTORIALIBUS, IN ENCYCLICIS ALIISQUE APOSTOLICIS LITTERIS SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PAPJÎIX.
| I. — Pantheismus, Naturalismus et Rationalismus absolutus.
I. Nullum supremum, sapientissimum, providentissimumque Numen divinum existit ab hac rerum universitate distinctum, et Deus idem est ac rerum natura, et idcirco immutationibus obnoxius ; Deusque reapse fit in homine et mundo, atque omnia Deus sunt et ipsissimam Dei habent substantiam ; ac una eademque res est Deus cum mundo, et proinde spiritus cum materia, nécessitas cum libertate, verum cum falso, bonum cum malo, et justum cum injusto. (Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.)
II. Neganda est omnis Dei actio in homines et mundum. (Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.)
III. Humana ratio, nullo prorsus Dei respectu habito, unicus est veri et falsi, boni et mali arbiter, sibi ipsi est lex et naturalibus suis viribus ad hominum ac populorum bonum curandum sufficit. (Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.)
IV. Omnes religionis veritates ex nativa humanae rationis vi dérivant; hinc ratio est princeps norma qua homo cognitionem omnium cujuscumque generis veritatum assequi possitac debeat. (Epist. encycl. Qui pluribus 9 novembris 1846. — Epist. encycl. Singulari quidem 17 martii 1856. — Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.)
V. Divina revelatio est imperfecta et idcirco subjecta continuo et indefinito progressui qui humanae rationis progressioni respondeat. (Epist. encycl. Qui pluribus 9 novembris 1846. — Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.)
VI. Ghristi fides humanae refragatur rationi ; divinaque revelatio non solum nihil prodest, verum etiam nocet hominis perfectioni. (Epist. encycl. Qui pluribus 9 novembris 1846. — Alloc. Ma.rima quidem 9 junii 1862.)
VII. Prophetiae et miracula in sacris Litteris exposita et narrata sunt poetarum commenta et christianœ fidei mysteria philosophicarum investigationum summa; et utriusque Testamenti libris mythica continentur inventa: ipseque Jésus Christus est mythica fictio. (Epist. encycl. Qui pluribus 9 novembris 1846. -t- Alloc. Maxima quidem, 9 junii 1862.)
c QUANTA CURA », 8 DÉCEMBRE 1864 19