‹ Lettres apostoliques des S.S. Léon XIII (volume 2)Chapitre 42 sur 94 · S. S. D. N. LEONIS PAPÆ XIII · texte numérisé non relu

S. S. D. N. LEONIS PAPÆ XIII

DE CHRISTOPHORO COLUMBO

Venerabil ibus Fratribus Archiepiscopis et Episcopis ex Hispania,

lialia “ utraque America.

LEO PP'XIIL.

Venerabiles Fratres, Salutem et Apostolicam Benedictionem.

QUARTO ABEUNTE SÆCULO, postea quam homo Ligur ad ignotas trans Oceanum Allanticum oras. Deo auspice, primus appulit,

gestiunt homines et memoriam rei grala recordatione celebrare

et auctorem extollere. Nec sane facile reperiatur, quæ permoveat animos studiaque inflammet, causa ulla dignior. Res enim per

se omnium est, quas ulla ætas unquam ab hominibus effectas

vidit, maxima et pulcherrima : is vero qui fecit, pectoris ingeniique magnitudine post natos homines cum paucis comparandus. Ejus operà, ex inexplorato Oceani sinu alter emersit orbis: centena

mortalium millia ex oblivione et tenebris in communem humani

generis societatem restituta, ex fero cultu ad mansuetudinem atque humanitatem traducla ; quodque est longe maximum, eorum communicatione bonorum, quæ Jesus Christus peperit, ad vitam sempiternam ab interitu revocata. — Europa quidem, subitæ rei novitate et miraculo tunc attonita, quid Columbo

debeat, sensim postea cognovit, cum nimirum deductis in Ame-

ricam coloniis, commeatu assiduo, mutatione officiorum, dandis accipiendisque mari rebus, ad naturæ cognitionem, ad com-

munes copias, ad opes incredibilis es accessio facta, unique

simul Europæi nominis mire crevit auctoritas. — In hac igitur tam multiplici significatione honoris, atque in hoc velut concentu

Page 1