S. S. D. N. LEONIS PAPÆ XII
EPISTOLA ENCGYCLICA
DE ROSARIO MARIALI
Venerabilibus Fratribus Patriarchis Primatibus Archepiscopis et Episcopis aliisque locorum ordinarüs pacem et commuronem cum Apostolica Sede habentibus.
Venerabiles aise \Salutem et Apostolicam Benedictionem.
| Macnz Der Marris amorem et cultum quoties ex occasione liceat excitare in christiano populo et augere, toties Nos mirifica voluptate et lætitiæ perfundimur, tamquam de ea re quæ non solum per se ipsa præstantissima est multisque modis frugifera, sed etiam cum intimo animi Nostri sensu suavissime concinit. Sancta nimirum erga Mariam pietas, semel ut pæne cum lacte
suximus,. crescente ætale, succrevit alacris valuitque in animo
firmius : eo namque illustrius menti apparebat quanto illa esset et amore et honore digna, quam Deus ipse amavit et dilexit primus, atque ita dilexit, ut unam ex universitate rerum sublimius evectam amplissimisque ornatam muneribus sibi adjunxerit matrem. Ejus autem bonitatis in Nos beneficentiæque complura et splendida testimonia, quæ summa cum gratia nec, sine lacrimis recordamur, eamdem in nobis pietatem et foverunt amplius et vehementius incendunt. Per multa enim et varia et formidolosa quæ inciderunt tempora, semper ad eam confugimus, semper ad eam intentis oculis cupidiisque Suspeximus ; omnique spe et metu, lælitiis et acerbitatibus, in sinu ejus depositis, hæc fuit assidua cura, orandi ab ea, Nobis vellet benigna in modum matris per omne tempus adesse et illud i impe-
site. DS bd Le
æ L ut,
î % LETTRE ENCYCLIQUE À DEN. T. S. P. LE PAPE LÉON XIIT