‹ Lettres apostoliques des S.S. Léon XIII (volume 2)Chapitre 49 sur 94 · ok · texte numérisé non relu

ok

trare eximium, posse Nos ei vicissim deditissimam filii voluntatem probare. — Ubi deinde arcaño providentis Dei consilio est factum, ut ad hanc Beatri Petri Cathedram, ad ipsam videlicet Christi personam in ejus Ecclesiam gerendam, assumeremur, tum vero ingenti muneris gravitate commoti, nec ulla sustentati fiducia virtutis Nostræ, subsidia divinæ opis, in materna Virginis beatissimæ fide, impensiore studio flagitare cotendimus. Spes autem Nostra, gestit animus profiteri, quum in oMni vita, tum maxime in supremo Apostolatu fungendo, eventu rerum numquam non habuit fructum vel lavamentum. Ex quo spes eadem Nobis multo nunc surgit erectior ad plura majoraque, auspice illa et conciliatrice, expetenda, quæ pariter saluti christiani gregis atque Ecclesiæ gloriæ felicibus incrementis proficiant. — Est igitur recte opportuneque, Venerabiles Fratres, quod incitamenta quædam universis filiis Nostris, renovata per vos hortatione, adhibeamus, ut octobrem proximum, Dominæ nostræ et Reginæ augustæ à Rosario sacrum, vividiore pietatis solertia, quam necessitates ingravescentes exposcunt, studeant celebrare.

Quam multis et quibus corruptelarum modis nequitia sæculi eo fallaciter connitatur ut christianam fidem et, quæ ipsam nutrit movetque in fructus, observantiam divinæ legis, debilitet ac prorsus evellat ex animis, jam patet nimium : jamque passim dominicus ager teterrima velut afflatus lue, ignoratione fidei, erroribus, vitiis propemodum silvescit. Quod vero ad cogitan-

dum acerbius est, improbitati tam arroganti et noxiæ tantum

abest ut frena injecta aut justæ sint pœnæ impositæ ab 1is qui possunt maximeque debent ut immo sæpius ex ipsorum vel socordia vel patrocinio augeri spiritus videantur. Inde est cum causa dolendum de publicis doctrinarum et artium palæstris sic dedita opera constitutis, in quibus nomen conticescat aut vituperetur Dei, dolendum de impudentiore in dies licentia quidlibet in Vvulgus edendi, quidlibet. declamandi Christo Deo et Ecclesiæ probrosum ; neque ea minus dolenda consecuta in multis remissio et desidia catholicæ professionis, quæ si non aperta est a fide defectio, eo certe evasura procliviter est, cum fide nihil jam vitæ habitu congruente. Quam qui perpendat maximarum rerum confusionem et labem, non ei profecto fuerit mirum, si late gentes divinæ animadversionis pondere ingemiscant afilictæ, metuque graviorum calamitatum anxiæ trepidæ teneantur. Jamvero ad violatum Dei numen placandum, ad eamque afferendam quæ misere laborantibus opus est sanationem, nihil sane valuerit melius quam pie perseveranterque precandi officium, modo sit cum studio et actione christianæ vite conjunctum : quod uiraque in parte ducimus per mariale Rosarium

2 Se ni

SARA 0 PRE PUR UE DE à ES PE PUR, ART AMIE ON D D Ne Ste:

M 976 } x, AU ms Ge UE ARE PORN ; pa

ca)

Page 1