‹ Lettres apostoliques des S.S. Léon XIII (volume 2)Chapitre 51 sur 94 · LE · texte numérisé non relu

LE

suam. Id præterea si debemus Christo quod nobiscum ejus sibi

proprium quodammodo communicarit. Deum vocandi et habendi patrem, eidem similiter debemus communicatum amantissime

jus, Mariam, vocandi et habendi matrem. Quando autem natura

ipsa nomen matris fecit dulcissimum, in eaque exemplar quasi statuit amoris teneri et providentis, lingua quidem haud satis eloqui potest, at probe sentiunt piorum:animi, quanta in Maria insideat benevolentis actuosæque caritatis flamma, in ea nimi-

rum, quæ nobis non humanitus, sed a Christo est mater. Atque

multo illa magis nostra omnia habet cognita et perspecta; quibus ad vitam indigeamus præsidiis, quæ impendeant publice privatim pericula, quibus in angustiis in malis versemur, quam in primis sit acris Cum acerrimis hostibus de salute animæ dimicatio; in his autem aliisve asperitatibus vitæ, multo 1psa

potest largius, et vehementius exoptat, solatium, robur, auxilia :

omne genus carissimis filiis afferre. [aque ad Mariam non timide non remisse adeamus, per illa obsecrantes materna vincula, quibus cum Jesu itemque nobiscum conjunctissima est; præsentem ejJus opem quo precationis. modo significavil ipsa et peracceptum habet, religiosissime invocemus : tum erit merito in tutela optimæ matris securis lætisque animis conquiescendum. Ad hanc Rosariicommendationem ex precatione ipsa profectam,

accedit ut in eodem insit facilis quidam usus ad summa fidei

christianæ capita suadenda animis et inculcandat quæ quidem alia est nobilissima commendatio. — Est enim maxime ex fide quod homo recte certeque gradus facit ad Deum, ejusque unius majestatem immensam, imperium in Omnia, SuMmMam potentiam

sapientiam, providentiam discit mente et animo revereri: Cre-

dere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit (1). Quoniam porro æternus Dei Filius humanitatem suscepit, præluxitque nobis et adest velut via, veritas, vita, idcirco fides nostra præterea complectatur necesse est Trinitatis divinarum personarum augustæ et Unigenæ Patris hominis facti alta mysteria: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum (2). — Permagno quidem beneficio donavit non Deus, quum fide hac

sancta donavit : cujus munero non solum supra humana erigimur,,

tamquam speculatores ‘effecti et consortes divinæ naturæ, sed habemus hoc amplius causam præstantis meriti ad præmia cœlestia; proptereaque spes nostra alitur et confirmatur, fore

aliquando ut Deum, non jam per adumbratas rerum .imagines,' sed aperto in lumine contigat intueri ipsum ipsoque frui ultimo

bono perpetuum. At vero christianus homo tam variis distinetur vitæ curis tamque evagatur facile ad levia, ut, nisi crebra admo-

(1) Hebr. XT, 6. — (2) Joann, XVII, 8.

RARES PAP NT NON TEE ARE ANT RER ES LE UE ET a da RE | ' “Lg À hs s'2, LR:

mx roœ

Page 1