RAS ET ES
150 ENGYCLIQUE DE se S. Ye XI
turus. Celsissimum dignitatis gradum quanto plus e: ea miratur et
miperi tribuit potenti misericordique Deo, tanto se, nullius sibi conscia virtutis, deprimit humilius, seque Dei ancillam, ejus dum fit mater, prompto animo edicit et devovet. Quod autem pollicita sancte est, id alacris sancte præstat, jam tum perpetua cum Jesu filio, ad gaudia ad lacrimas, communione vitæ instituta. Sic tale fastigium gloriæ, ut nemo alius nec homo nec angelus, obtinebit, quia cum ipsa nemo erit virtutum promeritis
conferendus ; sic eam superi et mundani regni manet corona,
quod invicta futura sit regina martyrum ; sic in cœlesti Dei civitate per æternitatem omnem coronata assidebit ad Filium, quod constanter per omnem vitam, constantissime in Calvaria, redundantem tristitia calicem sit cum illo exhaustura. — Ecce autem in Maria virtutis omnis exemplar vere bonus et providens Deus constituit nobis aptissimum : eamque oculis et cogitatione
intuentes, non animos, quasi divini numinis fulgore perstrictt, -
despondemus, sed ex ipsa allecti communis propinquitate naturæ, fidentius ad imitationem enitimur. Cui studio si nos, ea maxime adjuvante, totos dediderimus, licebit profecto virtutis tantæ sanctitatisque lineamenta saltem exprimere, et quam admirabiliter tenuit ad omnia Dei consilia æquabilitatem vitæ, referentes, ipsam licebit subsequi ad cœlum. — Jam nos peregrinationem 0 susceptam, quamvis aspera multisque sit difficultatibusimpedita,animose fortiterque insistamus; neve molestiaminter etlaborem cessemus tendere ad Mariam suppliciter manus in eas Ecclesiæ voces: Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrimarum valle..…….. illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Vitam præsta puram, îter para tutum, ut videntes Jesum semper collætemur (1). At ïilla, quæ, tametsi nullam in se passa, debilitatem naturæ nostræ vitiositatemque pernoscit, quaquæ matrum omnium est optima et studiosissima, quam nobis opportune prolixeque subveniet, quanta et caritate reficiet et virtute firmabit! Per inter euntibus, divino Christi sanguine et Mariæ lacrimis consecratum, certus erit nobis nec diflicilis exitus ad societatem quoque beatissimæ eorum gloriæ fruendam.
Ergo Rosarium Mariæ Virginis, in quo apte utiliterque
habentur conjuncta et eximia precationis formula in idoneum
fidei conservandæ instrumentum et insigne specimen perfectæ virtutis, dignum plane est quod veri nominis christianis sit frequenter i in manibus piaque recitatione et meditatione colatur. — Hæc autem commendata singulariter volumus ei Consociation, quam nuper etiam laudavimus legitimeque probavimus, &
Sacra Familia appellatam. Si quidem illud Christi Domini mys-
l Ex sacr. lilurg.
ES SE SE Se ST Oo tn ne à
ï SR EP RO ENT PE PET NÉ ST
DDR CO Ed AT SR a A RE LE RUN VE
FRE A] pat) LAPS VAN / k TS 3 , £ L k