À LT
vestigium. Cumque nihil sit in rerum natura veri, quod doctrinis
. divinitus traditis fidem abroget, multa quæ adrogent, omnisque | possit inventio veri ad Deum ipsum vel cognoscendum vel lau-. dandum impellere, idcirco quidquid accedat ad scientiarum fines
proferendos, gaudente et libente Ecclesia semper accedet :
eademque studiose, ut solet, sicut alias disciplinas, ita illas
etiam fovebit ac provehet, quæ -positæ sunt in explicatione
naluræ. Quibus in studiis, non adversatur Ecclesia si quid mens
repererit nOVi: non repugnat quin plura quærantur ad decus à
commoditatemque vitæ; immo inertiæ desidiæque inimica,
magnopere vult ut hominum ingenia uberes férant exercitatione *
et cultura fructus : incitamenta præbet ad omne genus artium
atque operum : omniaque harum rerum studia ad honestatem
salutemque virtute sua dirigens, impedire nititur, quominus à Deo
: bonisque cœlestibus sua hominem intelligentia atque industria deflectat. Sed hæc, tametsi plena rationis et consilii, minus pro-
bantur hoc tempore, cum civitates non modo recusant sese ad
christianæ sapientiæ referre formam, sed etiam videntur quotidie
longius ab ea velle discedere. — Nihilominus quia in lucem pro-
lala veritas solet sua sponte late fluere, hominumque menies
sensim pervadere, idcirco Nos conscientia maximi sanctissi- Li mique officii, hoc est Apostolica, qua fungimur ad gentes uni-
versas, legatione permoti, ea quæ vera sunt, libere, ut debemus, eloquimur : non quod non perspectam habeamus rationem tem-
porum, aut repudianda ætatis nostræ honesta atque utilia incre-
menta putemus, sed quod rerum publicarum tutiora ab offensio-
nibus itinera ac firmiora fundamenta vellemus : : idque incolumi
populorum germana libertate; in hominibus enim mater et custos ;
optima libertatis veritas est: Veritas it vos (D (13 Joan, VIE, 32.