‹ Lettres apostoliques des S.S. Léon XIIIChapitre 53 sur 85 · DE LIBERTATE HUMANA · texte numérisé non relu

DE LIBERTATE HUMANA

Ad Patriarchas, Pr imates, Archiepiscopos et Episcopos universos catholici orbis graliam el communionem cum GROS us Sede PRAventese , t

Venerabiles Fratres, Salutem et Apostolicam Benedictionem.

LIBERTAS, PRÆSTANTISSIMUM naturæ bonum,idemqueinteiligentià aut ratione utentiura naturarum unice proprium, hanc tribuit homini dignitatem ut sit in manu consilu sui, obtineatque actiopum suarum potestatem.— Verumtamen ejusmodi dignitas plurimum interest qua ratione geratur, quia sicut summa bona, ita et summa mala ex libertatis usu gignuntur. Sane integrum est homini parere rationi, morale bonum sequi, ad summum finem suum recta contendere. Sed idem potest ad omnia alia deflecteré, fallacesque bonorum imagines persecutus, ordinem debitum perturbare, et in interitum ruere voluntarium.

Liberator humani generis Jesus Christus, restituta atque aucta naturæ dignitate pristina, plurimum ipsam juvit hominis voluntatem ; eamque hinc adjunctis gratiæ suæ præsidiis, illinc sempiterna in cœlis felicitate proposita, ad meliora erexit. Similique ratione de hoc tam excellenti naturæ bono et merita est et constanter merebitur Ecclesia catholica, propterea quod ejus est, parta nobis per Jesum Christum beneficia in omnem sæculorum ætatem propagare. — Nihiominus complures numerantur, qui obesse Ecclesiam humanæ libertat' putent. Cujus rei causa in perverso quodam præposteroque residet de ipsa libertate judicio. Hanc enim vel in ipsa sui intelligentia adulterant, vel plus æquo opinione dilatant, ita ut pértinere ad res sane multas contendant, in quibus, si recte dijudicari velit, liber esse homo non potest.

dat PTE 27 1

Page 1