‹ Lettres d'Abélare et d'Héloïse;Chapitre 13 sur 64 · EPISTOLA TERTIA QUÆ EST RESCRIPTUM PETRI AD HELOISSAM · texte numérisé non relu

EPISTOLA TERTIA QUÆ EST RESCRIPTUM PETRI AD HELOISSAM

ARGUMENTUM

Superiori epistole Heloissæ respondet Aba'lardus, ac se candide excusat, quod tanto tempore ad illain non scripserit, minime de incuria in eam venisse : sed quod de prudentia, doctrina, pietate, et religione ejus tantum confideret, ut eam vel exhortatione, vel con. solatione nou indigere erederet. Monet autem ut ad se rescribat, quid sihi exhortationis vel con-olitionis divinas ab eo rescribi velit : et ipso ejus desiderio faciet satis. Rogat eam, ut tam ipsa quam sacer ejus virginum ac viduarum cho:us se apud Deum precibus juvet. Quantas apud ipsum vires oratio maxime uxorum pro viris habeat, luculenter ex Scripturarum auctorilate disserens, et commemoratis precibus, quæ hactenus in ipso monasterio pro se a sacris feminis fierent ad Doum singulis horis canonicis, alias item qua pro salute absentis fiant instituit. l'reeterea rogat ut quocunque modo vel loco eum ex hac vita inigrare contingeret, defuncti corpus ad Paracletense cenobium deferri ibique sepeliri curaret.

Heloissæ dilectissimæ sorori sue in Christo Abælardus frater ejus in 1pso.

]. Quod, post nostram a seculo ad Deum conversionem, nondum tibi ali quid consolationis vel exhortationis scripserim, non negligentiæ meæ, sed tue, de qua semper plurimum confido, prudentiae imputandum est. Non enim cam his indigere credidi, cui abundanter quæ necessaria sunt divina gratia impertivit ; ut tam verbis quam exemplis errantes valeas docere, pusillaniies consolari, trepidos exhortari, sicut et facere jam dudum consuevisti, . quum sub abbatissa prioratum obtineres. Quod si nune tanta diligentia tuis provideas filiabus, quanta tune sororibus, satis esse credimus, ut jam om: nino superfluam doctrinam vel exhortationem nostram arbitremur. Sin autem humilitati tua: aliter videtur, et in iis etian quæ ad Deum pertinent magisterio nostro atque scriptis indiges, super his quæ velis scribe mihi, ut ad ipsam rescribam prout Dominus mihi anuuerit.

Page 1