EPISTOLA QUARTA
QUÆ EST RESCRIPTUM HELOISSÆ# AD PETRUM
ARGUMENTUM
Plena planctibus c! doloribus cst epistola. Plangit enim Heloissa ct suam, et monacharum suarum atque ipsius Abelardi miseram conditionem, accepta planctus occasione ex postrema precedentis epistole parte, ubi de sua ex hac vita migratione meminit Abælardus. Multis utitur affectibus, quibus lectorem ad compassionem suarum et Abæxlardi movet, ut forte etiam laczymas excutiat. Plangit et ipsius. Abxælardi plagnn. Multam eliam de ipsis in corpore carnalibus desideriis inardescentibus, qua aliquando cum ipso experta fucrat Abo»lardo, conqueritur. Proinde exteriorem et apertam religionem suam non incongrue exlenuat, ac illam simulationi polius quam pielati ascribit; sc Abælardi sui orationibus juvari postulat, atque suas laudes humiliter rejicit.
Unico suo post Christum unica sua in Christo.
|. Miror, unice meus, quod preter consuetudinem epistolarum, 1mo conira ipsum ordinem naturalem rerum, in ipsa fronte salutationis epistolaris me tibi prz ponere præsumpsisti : feminam videlicet. viro, uxorem marito, ancillam domino, monialem monacho et sacerdoti, diaconissam — abbati. Rectus quippe ordo est et honestus, ut qui ad superiores vel ad pares scribunt eorum quibus scribunt nomina suis anteponant. Sin autem ad inferiores, preecedunt scriptionis ordine qui præcedunt rerum dignitate.
lllud etiam non parta admiratione suscepimus, quod quibus consolationis remedium afferre debuisti, desolationem auxisti ; et quas mitigare debueras, excitasti lacrymas. Qui enim nostrum siccis oculis audire. possit, quod cirea finem epistole posuisti. dicens : « Quod si me Dominus in manus inimicorum tradiderit, ut me scilicet prævalentes interficiant, etc. » 0 charissime, quo id animo cogilasti, quo id ore dicere sustinuisti ? Nunquam