QUÆ EST RESCRIPTUM PETRI RURSUS AD HELOISSAM
ARGUMENTUM
Quatuor capitibus, quibus totam novissimam Ileloissæ epistolam constare dicit, argute respondet Abælardus, singulorumque rationes prosequitur, non tam ut seipsum excuset, quam ut ipsam doceat, hortetur, ct consoletur Heloissam. Primo quidem rationem ponit, qua in postremis litteris suis nomen ejus suo præposuerit. Secundo, quod suorum periculorum et mortis mentionem egerit, se ab ea adjuratum fecisse exponit. Tertium de laudum suarum rejectione. approbat : modo id sincere et sinc laudis fiat. cupiditate. Quarto de sua utriusque conversionis occasione ad vitam monasticam fusius prosequitur. Plagan in corporis sui fœæda parte, quam illa plangebat, sic extenuat, ut eam utrique saluberrimam, et mullorum bonorum causam esse profiteatur, comparatione turpiuui ejusdem pudend:e partis actorum : atque eam ob rein divinam extollit sapientiam et clementiam. Multa denique passim ponuntur ad doctrinam et exhortationem atque consola-
tionem Heloissæ. Ponitur et brevis oratio, qua monachæ Paracletenses Abæla do et Ile loissæ Deum propitiarent.
Sponsc Christi servus ejusdem.
In quatuor, memini, circa quz tota epistolæ tuæ novissimz summa consistit, offensæ tuæ commotionem expressisti. Primo quidem super hoc conquereris, quod prater consuetudinem epistolarum, imo etiam contra ipsum naturalem ordinem rerum, epistola nostra tibi directa te mihi in salutatione præposuit. Secundo, quod quum vobis consolationis potius remedium afferre debuissem desolationem auxi, et quas mitigare debueram laerymas excitavi, illud videlicet ibidem. adjungens : « Quod si me Dominus in manus inimi= corum tradiderit, ut me seilicet prævalentes interficiant, etc. » Tertio vero veterem. illam et assiduam. querelam tuam in Deum adjecisti, de modo videlicet nostræ conversionis ad Deum, ct crudelitate proditionis illius in me conminissie. Denique accusationem tui contra nostram in te laudem opposuisti, non cum supplicatione modica, ne id deinceps presumerem.