QUAE EST RURSUM HELOISSÆ AD PETRUM
ARGUMENTUM
Duo potissimum, in liac epistola, sibi et suis monachabus Heloissa rescribi ab Abælardo exorat : quorum alterum est, ut eas doceat unde monacharum ordo originem duxit ; alterum est, ut eis aliquam scribat regulam, et certam vivendi formulam præscribat, quee solis conveniat feminis, quod a nullo sanctorum. Patrum antea. tentatum fuerat. Suam autem et ipsa opinionem apponit, quare sancti Patres monachabus regulas non præscripserint, asserens feminis sufficere, si clericis et viris ecclesiasticis secularibus, vel monachis, qui canonici regulares dicuntur, in continentia et abstinentia non sint inferiores. Prolixe etiam de moderata dispensatione et discreta consideratione beati Denedieti, qua suam temperavit regulam, atque de ipsa regulæ observantia disputat : nimirum de interdicto esu carnium, et concesso vini usu. Fusius quoque de operibus exterioribus agit cum ipsorum extenuatione, quibus interiora præfert. Postremo monet Abælardum. ut tanta discretione cuncta sive de jejuniorum vel divinorum ratione temperet, ut femine us sexus consultum velit inlirmitati.'
Et hic femine eruditionem, et pectus omni refertum doctrina animadvertere poteris. Quid enim pretiose mercis in tam divite apotheca non invenias, sive philosophiam, sive. theologiam, vel etiam eloquentiam requiras. O seculum felix illud, talem | intueri feminam, in qua quid primum, quid postremum admireris, adhibetur !
Domino specialiter, sua singulariter.
[. Ne me forte in aliquo de inobedientia causari queas, verhis etiam immoderati doloris tuæ frenum impositum est jussionis, ut ab his mihi saltem in seribendo temperem, a quibus in sermone nou tam difficile quam impossibile est providere. Nihil enim minus in nostra est potestate quam animus, eique magis obedire cogimur quam imperare possimus. Unde et quum nos ejus affectiones stimulant, nemo earum subitos impulsus ila repulerit, ut non in effecta facile prorumpant, el se per verba facilius effluant que promptiores animi passionum suut nolæ, secundum quod scriptum est! : « Ex abun-
{ Matth., xir, 34.