QUÆ EST RURSUM PETRI AD HELOISSAM
ARGUMENTUM
Abelardus ab Heloissa superiore epistola rogatus, ut ei et sodalibus ejus, de origine ordinis monialium scriberet, huic epistole ejus et illarum voluntati amplissime respondet : ipsumque ordinem s primitiva Ecelesia, imo et ab ipso Domini Servatoris sacro deducit collegio, et quid Philo Judæus, quid Tripartita Historia de primis ascelis narret recenset. Sexum autem femineum, in singulis ejus gradibus, miris effert laugibus, nec solum in christianis vel judæis, sed etiam in gentilibus sive paganis, feminis laudes virginitatis latissime percurrit. Nihil denique tota fere continet epistola, quam femini sexus elegantissimum encomium : latius tamen virginitatis laudem prosequitur, cujus ctiam apud paganos miri actus leguntur.
Charitati tuæ, charissima soror, de ordine tu: professionis tam tibi quam spiritualibus [filiabus tuis sciscitanti, unde scilicet monialium eceperit religio, paucis, si potero, succincteque rescribam.
I. Monachorum siquidem, sive monialium, ordo a Domino nostro Jesu Christo religionis suse formam plenissime sumpsit. Quamvis et ante ipsius incarnationem nonnulla hujus propositi tam in viris quam in feminis præcesserit inchoatio. Unde et Hieronymus ad Eustochiam scribens! : « Filios, inquit, prophetarum, quos monachos legimus in Veteri Testamento, etc. » Annam quoque viduam templo et divino cultui assiduam evangelista commemorat, qui pariter cum Simeone Dominum in templo suscipere et prophetia repleri meruerit*. Finis itaque Christus Justitie, et omnium bonorum consummatio, in plenitudine temporis veniens, ut inchoata perficeret bona, vel exhiberet incognita; sicut utrumque sexum vocare venerat atque redimere, ita utrumque sexum in vero monachatu suæ congregationis dignatus
! Epist., 95. — * Luc., i, 95 et 27.