CUM
MAGISTRI PETRI AB/ELARDI SOLUTIONIBUS
EPISTOLA HELOISSÆ AD AB.ELARDUM
Beatus Hieronymus sanctæ Marcellæ studium quo tota fervebat circa questones sacrarum litterarum maxime commendans, ac vehementer approbans, quantis eam super lioc preconiis laudum extulerit, vestra melius prudentia, quam mea simplicitas novit. De qua, quum in epistolam Pauli ad Galatas commentarios scriberet, ita in primo meminit libro : « Scio quidem ardorem ejus, scio fidem, quam flammam habeat in pectore, superare sexum, oblivisci liomines et divinorum. voluminum 'tympano concrepare, Rubrum hoc sæculi pelagus transfretare. Certe quum Romæ essem, nunquam tam festina me vidit, ut de Seripturis aliquid. interrogaret. Neque vero, more pythagorico, quidquid responderem rectum putabat, nec sine ratione præjudicata apud eam valebat auctoritas; sed examinabat omnia, et sagaci mente uuiversa pensabat, ut me sentirem non tam discipulam habere quam judicem. » Ex quo utique studio in tantum eam profecisse noverat, ut ipsam cætcris eodem studio discendi ferventibus magistram præponeret. Unde et ad Principiam virginem scribens, inter cætera sic meminit documenta : « Habes ibi in studio Scripturarum et in sanctimonia mentis et corporis Marcellam et Assellam ; quarum altera te per prata virentia et varios divinorum voluminum flores ducat ad eum, qui dicit in Cantico : « Ego flos campi, et lilium convallium ; » altera, ipsa flos, Domini tecum mereatur audire : « Ut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum. »