‹ Lettres d'Abélare et d'Héloïse;Chapitre 8 sur 64 · QUE EST HISTORIA CALAMITATUM ABÆLARDI AD AMICUM SCRIPTA · texte numérisé non relu

QUE EST HISTORIA CALAMITATUM ABÆLARDI AD AMICUM SCRIPTA

ARGUMENTUM

Hanc epistolam ex monast«rio D'ivi Gildasii, in minore Britannia sito, quod tunc ipse Petrus Abælardus abbas regebat !, scribit ad amicum cujus nomen tota epistola, licet prolixa, nec ipse edit, nec etiam Ileloissa, quum hujus cpistolæ meminit in secunda. Est autem narratoria. Toto enim epistole textu suam vitam ante actam ab infantia ad illud usque tempus, quo lianc scripsit, diligenter enarrat ; nullam tamen Joannis Rozelini meutionem facit, quo philosopho doctissimo preceptore usum Otho Frisingensis episcopus, gravis scriptor, qui eodem vivebat tempore, affirmat. Cicterum quid, quo animo egerit vel scripserit, quid passus sit, quanta invidia æmuli in eum exarserint, graphice describit, alque obtrectatoribus suis cursim ex occasione breviter et argule respondet. Denique banc epistolam potius ad propriam quam ad amici consolalionem scripsisse videtur, scilicet ut ct praesentes calamitates ex recordatione preeteritarum lenius ferret. et imminentium perticulorum timorem facilius detergeret. Nullas enim amici molestias cum suis confert, ul

ex comparatione graviores appareant.

Sæpe humanos affectus aut provocant aut mitigant amplius exempla quam verba. Unde post nonnullam sermonis ad presentem habiti consolationem, de ipsis calamitatum mearum experimentis consolatoriam ad absentem scribere decrevi: ut in comparatione mearum, tuas aut nullas, aut modicas tentationes recognoscas, ct tolerabilius feras.

I. Ego igitur oppido quodam oriundu:, quod in ingressu minoris Britannie constructum, ab urbe Nannetica versus orientem octo, credo, milliariis remotum, proprio vocabulo Palatium appellatur. Sicut naturaterre mes vel generis animo levis, ita et ingenio extiti ad litteratoriam disciplinam facilis. Patrem autem habebam litteris aliquantulum imbutum, antequam militari cingulo insigniretur. Unde postmodum tanto litteras an:ore comple:us est, ut quoscunque filios haberet litteris antequam armis instrui disponeret. Sic-

! Cette indication est une erreur : Abélard avait, à celte époque, ainsi qu'il le dit à ld fin de sa lettre, quitté Saint-Gildas.

Page 1