‹ Lettres de Gui Patin, 1630-1672Chapitre 125 sur 260 · LETTRE CIV · texte numérisé non relu

LETTRE CIV

Joanni Beverovicio, Doctori Medico Dordrechtano *.

Vir eruditissime et amicorum suavissime, breviter et libère dicam amoris in te mei, neque in me Tui, non est quod quidquam pœniteat ; sed hoc unum me angit atque maie habet quod tam raras et parum fréquentes a te accipiam epistolas ; non quod plura rerum tuarum noscere cupiam, hoc unum aveo scire an valeas, quid agas, dulcissime rerum, quid novi operis habeas in manibus, an ideam Medicinœ ex veteribus non medicis auctam atque locupletatam ; an quid aliud novum, idemque optimum, qualia sunt omnia quœ antehac in lucem emisisti, nec alia esse puto quœ posthac ex te prodibunt.

Si vales, bene est ; ego quidem valeo ut et Renatus Morellus, et Gabriel Naudœus, tui meique. Ingenuus et eruditus adolescens Germanus Brunsvicensis, Herm. Coverdingius, revertcns in Bataviam, Germana fide pollicilus est se tibi bas arcas redditurum. Antehac alias scripsi quas periisse suspicor, quo maio fato nescio, aut potius quo Dœmonum monstrante hanc perfidiam ut hujusmodi cursorum et tabellariorum incuria, innocentissimorum hominum et suavissimorum amicorum per literas commercium impediatur. Maie sit eis per quos taie scandalum. Itaque te enixe rogout, quamprimum poteris,

Page 1