LETTRE DE GUILLAUME, ARCHEVEQUE DE ROUEN
A EDOUARD, ROI D'ANGLETERRE
Par laquelle il prie ce prince d'agréer qu'il lui prête serment de fidélité par procureur. (Des liasses de la Tour de Londres. — Bréq. t. I.)
Excellentissimo domino suo Edwardo, Dei gratia illustri Anglie régi, Guillelmus miseracione divina Rothomagensis archiepiscopus, saiutem et tain debitum quam sincerum obsequium, cum optato bonorum spiritualium et temporalium incremento. Quia girat animus in diversa, suppositus eodem tempore curis diversorum necessariorum fere equalium, pro quorum uno corporis etrerum subjicitur periculo, pro alio autem rerum timet periculum et superioris ofïensum , sciens quod , dum ad utrumque festinat , neutrum bene peragit ; viam sic hesitanti oportet eligere tuciorem, ideoque nos qui corporis et rerum timemus periculum , si , pro faciendo juramento fidelitatis magnitudini vestre de terra quam a vobis tenemus, in Angliam nos opporteat transfretare , cum de novo a curia romana ad archiepiscopatum nostrum venerimus satis fessi , vias itinerando difficiles etabruptas, et jura ac négocia nostro dyocœsi multum invenerimus intricata, sicut plerumque in illis accidit, qui de novo curam consimilem amplectuntur : unde , sine magno dispendio modo ad vestram magnitudinem accedere non valemus, pro dicto juramento fidelitatis débite faciendo, precipue cum illustris Francie rex sit ad presens in Normannie partibus, cum quo, novitatisboc tempore, super terris nostrisque juribus, vacante nostraRotbomagensi ecclesia, indebite occupatis, tractare et ipsius implorare subsidium nobis oportunum habemus ; mare etiam complectioni nostre contrarium est ; ipsius aborremus inundaciones insolitas et periculum quodpatet in jannuis , cum amodo diffi-
cultatem et periculum exhibeatur transfretanti. Quapropter mansuetudini régie causam et audaciam sumpserimus suppli candi quatinus dictum juramentum fidelitatis, ad quod vobis tenemur ex debito, de specialis benignitatis vestre gratia et consueti favoris intuitu , dignemini per procuratores nostros recipere ad boc specialiter destinatos, scituri certissime quod, quam cito mare Anglicannm vos transfretare contigerit, ad quascumque partes Francie sive Gasconie, etanditis de transitu vestro rumoribus , in instanti vobis obviam veniemus dictum fidelitatis sacramentum et alia que regni Anglie consuetudo ejusdemque terre qualitas exigit et condicio, prestaturi. ïnsuper magnitudini vestre apertas recognicionis nostre transmittimus litteras per quas innotescimus quod, per factam nobisgratiam, vobis vestrisque successoribus nullum prejudicium volumus generare, nec nobis et successoribus nostris quodque prebere subsidium quominus teneamur, ut ante , prestare super fidelitate predicta personaliter juramentum. Que tandem si sic fieri dominacioni vestre non placeant, iterum régie celsitudini supplicamus cordis affectione , qua possumus , ampliori , quatinus unum de vestris clericum aut laïcum in Normanniam aut in Franciam , ubi vobis citra mare placuerit , regia celsitudo transmittat ad recipiendum a nobis pro vobis et nomine vestro fidelitatis débite juramentum, tantum de predictis, obtentu nostrorum precaminum facientes , si placet, quod , in exauditione evidentis excusationis nostre predicte , nobis et arduis nostris necessitatibus videamini consuete benignitatis vestre gratia compati, et ut per hoc in posterum ad effundendas oraciones pro vobis Altissimo , et ad alia gratiarum obsequia teneamur. Valeat magnificentia vestra regia per tempora longiora.
Datum anno Domini mcclxxviii, die mercurii, in festo beati Bartholomei apostoli.
N. B. Transcrit sur l'original en parchemin, au dos duquel on voit les traces d'un grand sceau en cire verte et en ogive, et l'adresse suivante : Excellentissimo domino suo E. Dei gratia illustrissimo Ancjlorum régi. A côté de cette adresse, on lit la réponse qui suit, d'une main différente : Veniat si velit in propria persona. B.