‹ Lettres de rois, reines et autres personnages des cours de France et d'Angleterre, depuis Louis VII jusqu'à Henry IV; tirées des archives de Londres et publiéesChapitre 208 sur 303 · CCXLII. (Versia · texte numérisé non relu

CCXLII. (Versia

LETTRE DE JEAN DE GREILLY

SÉNÉCHAL DE GASCOGNE

AU ROI D'ANGLETERRE

Sur l'état des affaires en Périgord, x\rmagnac et Fezensac. (Des liasses de la Tour de Londres, n° 7. — Rréq. t. LXV.)

Domino suo super omnia diligendo, suus Jobannes de Greylhaco, se totuin ad ipsius obsequia et mandata. Credo a vestra laudabili memoria minime recessisse quod michi , in ultimo recessu meo de vobis, dixistis ut, de causis pendentibus in curia Francie inter me, vestro nomine, ex una parte, et diversas personas ex altéra, compositionem, si id sine dedecore vestro aut dampno enormi iïeri posset (facerem), et nominatim de causa comitis Petragoricensis. Hinc est quod super ipsa causa ejusdem comitis, de communi concensu mei, immo potius vestri consilii, compositum est juxta formam litterarum quarum transcriptum presentibus est inclusum. Preterea fuit actum extra conventiones in eodem transcripto contentas , ad magnam instantiam auditorum per curiam Francie concessorum ad examinandum testes in dicta causa producendos, quorum nomina sunt in dicto transcripto, quod, in proximo parlamento Parisiensi sine difugio, proponantur ex parte vestra omnes rationes que proponi poterunt; propter quasidem cornes non debeat percipere vel habere ducentas

viginti libras turonenses , olim datas et assignatas in pedagio de Marmanda per comitem Pictavenseni et Tholosanum et ejus u\oreni, comiti Petragoricensi predicto in dotem cum sua uxore; et ibidem cornes ipse similiter suas rationes proponat, propter quas dicit se debere habere et percipere redditum memoratum, et per curiani Francie super hoc, jus reddatur. Consuluerunt etenim junsperiti vestri id expediri pocius per curiam Francie quam per vestram, quia, si per illius curie judicium declaretur ipsum comitem Petragoricensem jus habere in dicto redditu , dominus rex Francie vobis tenebitur ad reddendum tantumdem, in ycloneo loco; ad quod non teneretur, si id judicaretur in vestra curia Agenennensi. Ad hec dominum Geraldum , comitem Armaniacensem et Fezenciacensem, noveritis forecaptum apud Tholosam in castro; et tam ipse quam i'rater suus, archiepiscopus Auxitanensis, per senescallum Tholosanum diversimode affliguntur et opprimuntur, in tantum quod necesse habuerunt tradere eidem senescallo castrum et viliam Auxitane. Veruntamen in traditione coniessus est procurator dicti domini Geraldi , habens super hoc potestatem , quod dictum castrum, si quicquid idem dominus Geraldus habet, ibidem tenet de vobis cum homagio ligio et aliis serviciis expressatis. Yidetur autem michi et aliis pluribus quod sic opprimuntur fratres predicti, ut hnaliter compellantur se subicere, per aliquem modum excogitatum de quo alias audivistis fieri mencionem, domino régi Francie supradicto: et non creditur quod diu possint pati afïïictiones predictas. ïlerato noveritis me diem dominicain proximo venientem, collegisse, apud Usestam, cum comité Bigorritano, super negocio terre Bigorre, de quo scitis ; et quid tune ordinabitur scire non possumus. Vereor enim non modicum propter varietatem et inconstantienm comitis supradicti qui, cum pluribus, sicut firmiter intellexi, super eodem negocio tenuit multa verba, ne illud negocium possit ad effecium perduci. Quid autem fiet die predicta vobis intimabitur satis cito. Proditoriam factionem et dampnabilem rebellionem Wallencium intellexi, ad quorum confusionem paratus sum lacère, dicere et

excogitare quicquid scirem et possem : et ideo michi, si placet, super hoc vestrum beneplacitum remandate. Rursus dominationem vestram expedit non latere quod fratres predicatores, inquisitores heretice pravitatis et Judeorum conversorum ac postea apostatantium, a sede apnstolica deputati, habentes super hiis plenam potestatem et jurisdictionem interdicti et excommunicationis sententias in non hobedientes et rebelles quoslibet proferendi, et etiam faciendi coherciones per principes seculares, de novo nituntur me et alios ballivos vestros istarum parcium compellere ad ducendum eis apud Tholosam Judeos aliquos terre vestre quos asserunt, post babtismum assumptum, ad judaismi vomitum redisse; idem facturi de bereticis, si quos in vestro dominio se dicerent invenire. Ego vero ipsis exposui quod extra vestrum dominium et ducatum non teneor aliquem ducere, cum in ipsa terra vestra ducere paratus sim carcerem seu carceres compétentes, ipsorum officio super hiis ministrare, et eoram sententias facere exequtioni débite demandari. Et hcet cum dimcultate obtinuerim, sicut per unius ipsorum litteras fuit michi responsum , quod a compulsione hujusmodi abstinerent, ad hoc ut vobis posset istud celeriter intimari, ignoro tamen utrum responsionem vestram voluerint expectare. Quapropter necessarium est huic negocio, quod valde periculosum et honerosum existit, ipsis fratribus et etiam domino pape, si oportuerit, scribendo et supplicando, celeriter provideri. Et quia nos inobedientes et rebelles fautores reputant heretice pravitatis, vestram mandetis cum festinantia super hiis voluntatem. Datum apud Montem Selanquinum, in Agennesio , die martis post festum Penthecostes.

A*. B. Copié sur l'original en parchemin. On lit au dos, d'une main moderne : 10 E. 1. B

GCXLIII.

PIECES

Page 1