LETTRE ET MANDEMENT DE RICHARD I
ROI D'ANGLETERRE
Au sujet des effets naufragés. ( Vascon. Rot. ann. 1 H. VI, membr. 27, 28, 20. Vidimus de Henri VI, le 12 mars i483. — Bréq. t. LXXX.)
Richardus, Dei gratia rex Angliae, dux Normannie, Aquitanie, et cornes Andegavie, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus , baronibus, justiciariis , vicecomitibus, et omnibus ballivis et fidelibus suis ad quos presens carta pervenerit, salutem.
Sciatis nos quietum clamasse werecum fractarum navium per totarn terram nostram, citra mare et ultra, pro amore Dei, etprosaiute animée nostrae, et animas patris nostri etantecessorum nostrorum, imperpetuum, boc modo: volentes et firmiter precipientes quod, si aliqua navis in tota terra nostra fracta fuerit , et aliquis , quicumque sit ille, inde evaserit, omnes res et possessiones suas libère et quiète habeat quae ad terram venient, et suas esse rationabiliter monstrare poterit. Si autem aliquis in nave fracta mortuus fuerit, libère concedimus quod bœredes ipsius, videlicet fdii etnliae, fratres et sorores, de quacumque parte venerint, possessiones defuncti intègre babeant, si se beredes esse legitimos, rationabili testimonio patriae suée, aut alio modo, rationabiliter monstrare poterint. Si autem defunctus filium vel filiam, fratrem vel sororem haeredem non babuerit, tune volu-
mus quocl possessiones defuncti sint nostrae. Ut autem haec concessio nostra stabilis et rata imperpetuum permaneat, eam sigilli nostri munimine roboramus. Hiis testibus : Waltero, Rothomagensi archiepiscopo, fratre Warnerio de Naples, magistro Hospitalis in Anglia, fratre Waufrido, magistro Templi in Anglia.
Data per manum magistri Rogeri Maii-Catuli , vicecancellarii nostri; xvi die octobris, anno secundo regni nostri.
A.- fVers 1200.)
LETTRE DE JEAN, ROI D'ANGLETERRE
Par laquelle il donne à Guillaume Picolf son fou, et à Geoffroy, fils dudit Guillaume, la terre delà Fontaine Ossanne, avec des redevances. (Rot. Normann. an. n Johannis . n° 4i — Bréq. t. XLI.)
WILLELMO PICULFO ET GAUFRIDO FILIO EJIS.
Johannes, Dei gratia, etc. Sciatis nos dédisse etpresenti carta confirmasse \\ illelmo Picol, folio nostro, Fontem Ossanne1 cum omnibus pertinenciis suis, babendum et tenendum sibi et beredibus suis, faciendo incle nobis annuatim servicium unius folli quoad vixerit; et post ejus decessum, heredes sui eam de nobis tenebunt per servicium unius paris calcarium deauratorum, nobis annuatim reddendo. Quare volumus et firmiter precipimus quod predictus Pieulfus et heredes sui habeant etteneant imperpetuum, bene et in pace, libère et quiète, predictam terram cum omnibus pertinenciis suis per predicta servicia2.
1 Forte Minis-Ozenne, élection de Mor- hommes du même roi Jean. (V. Bot tain. B. Normann. Lond. i835, in-8°; p. 20, 21
2 Ce même Picolf, et son fds Geoffroy, et 61. ) CF. recurent d'autres libéralités en terres et en
Al. (Vers 1200.)
LETTRE DE JEAN, ROI D'ANGLETERRE
Par laquelle il accorde à Jourdain de Sankeville et à ses hoirs, le droit d'avoir un marché a Sankeville tous les vendredis, et une foire tous les ans , le jour de la S. Jean-Baplisle. (Rot. Normann. an. n° Johannis, n° 25. — Bréq. t. XLI. )
JORDANUS DE SANKEVILLA.
Johannes, Dei gratia rex Angliae, etc. omnibus salutem. Sciatis nos concessisse et presenti carta nostra confirmasse Jordano de Sankevillae et heredibus suis, quod habeant qualibet die veneris unirai mercatum apud Sankevillam , et quod habeant unam feriam singulis annis ibidem, per unum diem duraturam, scilicet die nativitatis Stj Johannis Baptiste ; ita tamen quod non sint ad nocumentum vicinorum mercatorum vel vicinarum feriarum. Quare volumus et firmiter precipimus quod predictus Jordanus, et heredes sui post eum , habeant et teneant predictum mercatum et predictam feriam bene et in pace , libère et quiète , intègre , plenarie et honorifice , cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad hujusmodi ferias et mercata pertinentibus.
LETTRE DE JEAN, ROI D'ANGLETERRE
Par laquelle il confirme la transaction passée entre Raoul Tesson et Foulques des Préaux. (Rot. Normann. an. m0 Johannis, n° 36. — Bréq. t. LXIII.)
Johannes, Dei gratia, etc. Sciatis nos inspexisse cyrographum factum inter Radulfum Taison et Fulconem de Pratis in curia nostra ,
quod superius scribitur, utraque parte concedente. Et quia volumus quod ea que fiunt in curia nostra rata sint et stabilia , concordiam istam presenti carta nostra duximus confirmandam. Teste W. Albrino episcopo, Willelmo comité Sarisberiensi, Roberto de Hareco, Petro de Pratellis , Rogero de Mortuomari , Petro de Stoke , Rie. de Rener. Data per manum Simonis Archidiaconi Wellensis, apud Montfort, ia die aprilis, anno regni nostri tercio.