‹ Lettres de Saint Pie VChapitre 45 sur 50 · BULLE DE NICOLAS III CONTRE LES HÉRÉTIQUES · texte numérisé non relu

BULLE DE NICOLAS III CONTRE LES HÉRÉTIQUES

axs

AD ÆTERSAM BEI MEMORL4M.

Nicolaus (IIT), episcopus, scrvus servorum Dei , universis Christi fidelibus, salutem et apostolicam benedictioncm.

Noverit universitas vestra , quod nos excommunicamus

et anathematizamus universos hæreticos quibuscumque

nominibus censeantur , faciès quidem habentes diversas , sed caudas ad imicern colligatas , quia de vanitatc conveniunt in idipsum.

§ i. Damnati vero per ecclesiam sæculari judicio relinquantur , aminadversione débita puniendi , clericis prius a suis ordinibus degradatis.

§ 2 . Si qui autem de prædictis , postquarn fuerint deprchensi , redire voluerint ad condignam pcenitentiam , in perpetuo carcerc detrudantur.

§ 3. Crcdentes autem eorum erroribus sirniliter hæreticos judi camus.

§ 4. Item receptatores, defensores et fautores hæreticorum excommunicationis sententiæ dccernimus subjacere , statuentes, ut, si postquarn quilibet taJium fuerit excommunicatione notatus, satisfacere contempseril infra annum, ex lune ipso jure sit factus infamis.

CATÉCHISME

§ 5 . Nec ad pablica officia seu consilia , nec ad eli— gendos alios ad hujusmodi.

§ 6 . Nec ad testimonium admittatur.

§ 7. Sit etiam intestabilis , nec testament! habeat factionem.

§ 8. Nec ad hæreditatis successionem accedat.

§ 9. Nullus præterea ipsi super quocumque negotio, sed ipse aliis respondcre cogatur.

§ 10. Quod si forte judex extiterit , ejus sententia nullam obtineat firmitatem; nec causæ aliquæ ad ejus audientiam perferantur.

§ 11. Si fuerit advocatus, ejus patrocinium nullatenus admittatur.

§ 12. Si tabellio, instrumenta confecta per ipsum nullius penitus sint momenti, sed cum auctore damnato damnentur; et in similibus idem præcipimus observari.

^ i 3 . Si vero clericus fuerit, ab omni officio etbeneficio deponatur.

§ i 4 - Si qui autem taies , postquam ab ecclesia fucrint denotati , evitare contempserint , excommunicationis sententia percellantur , alias animadversione débita puniendi.

§ i 5 . Qui autem inventi fuerint sola suspicione notabiles, nisi juxta considerationem suspicionis, qualitatemque personæ , propriam innocentiam congrua purgatione monstraverint, anathematis gladio feriantur , et usque ad salisfactionem condignam ab omnibus evitentur : ita quod si per annum in excommunicatione perstiterint , tune velut bæretici condemncntur.

^ 16. Item proclamationes aut appellationes hujusmodi personarum minime audiantur.

§ 17. Item judices, advocati et notarii nulli eorum officium suum impendant , alioquin eodem officio perpetuo sint privati.

§ 18. Item clerici non exhibeant hujusmodi pestilentibus ecclesiastica sacramenta ; nec eleemosynas aut oblationes eorum recipiant : similiter hospitalarii , aut contemplarii , aut quilibet régulâtes, alioquin suo priventur officio, ad quod numquam restituantur absque indulto sedis opostolicæ speciali. Item quicunque taies præsumpserint ecclesiasticæ tradere sepulturæ , usque ad satisfactionem idoneam , excommunicationis sententiæ se noverint subjacere , nec absolutionis beneficium mcreantur , nisi propriis manibus publiée extumulcnt, et projiciant hujusmodi corpora damnatorum j et locus ille perpetuo careat sepultura.

$ 1 9. Item firmiter inbibemus , ne cuiquam laicæ personæ liceat publiée vel privatitn de fide catholica disputari : qui vero contra fecerit, excommunicationis Iaqueo innodetur.

§ 20. Item si quis hæreticos sciverit, vel aliquos occulta conventicula célébrantes , seu a communi conversatione jfidelium vita et moribus dissidentes, eos studeat indicare confessori suo, vel alii, per quem credat ad prælati sui et inquisitorum bæreticæ pravitatis notitiam pervcnire : alioquin , excommunicationis sententia percellatur.

$ ai. Hæretici autem et receptatores , defensores et fautores eorum , ipsorumque filii usque ad secundam generationem , ad nullum ecclesiasticum beneficium seu olïicium admittantur : quod si secus actum fuerit , decernimus irritum et inane. Nos enim prædictos ex nunc privamus beneficiis acquisitis, volentes ut taies et babitis perpetuo careant, et ad alia similia nequaquam in posterum admittantur. Illorum autem filiorum emancipationem nullius esse momenti volumus ; quorum parentes, post emancipationem bujusmodi, ad invium superstitionis hæreticæ, a via déclinasse constiterit veritatis.

Dat. apud Urbem Veterem, 5 non. martii , pont, nostri an no III ( le 3 mars 1280. — Voyez le Bullaire , tom, 3 , part • 1 , p, 26) .

CATÉCHISME

♦CWMMtCMOlMfCMM'OOf'C MMMf-COCMW^OM^-CKC «-W^-f^ec C-C~C S-e< («

Page 1