‹ Lettres des Bénédictins de la Congrégation de St-MaurChapitre 118 sur 197 · I 56 ABR. GRONOVIUS A MONTFAUCON · texte numérisé non relu

I 56 ABR. GRONOVIUS A MONTFAUCON

seram, tanti erat, ut vel vilissimi muneris loco poneres vel ullam proinde mei rationem haberes, siquidem eumulatè mihi a Te satisfactum erat, postquam intellexeram Te oculis manibusq[ue] tuis nugas meas usurpare non dedignatum fuisse: huic igitur temeritati meae, quâ Te sacris et caelestibus operantem ad vilia mea atq[ue] abjecta connivere permiserim, etiam nunc veniam deprecor. Insuper vero pudorem meum oneravit ingens liberalitas Tua, qua librariam supellectilem meam augère atq[ue] exornare immortali opère Tuo de monumentis Regni Gallici decreuisti, quo evolvendo oculos meos pascam, atq[ue] animum exsaturabo non solum, sed et taedium quod unicum in hac vita capio, propterea quod hactenus venerabilis oris Tui conspecta me privavit fati nimium in me grassantis injuria, veluti ucundissimo ac salutari fomento mitigabo. Interea persuasum habeas velim mihi nihil jucundius unquam accidere posse, quam ut tenuem operam meam vel Tibi, ^bq na/Jif4Bpaxe, vel Tuis aliqua in re utilem fore intelligam. Aeliani libros de Natura Animalium prelo paravi, in quos si ex locupleto penu Tuo symbolam conferre non gravareris, summo opère mihi gratulabor. Porro etiam auide ex Te resciscire cupio, num Homilia Joannis Xiphilini, quae tomo XVIIl. Bibliothecae veterum patrum édita Latine est, uUibi Graece exstet. Quatuordecim enim Homilias eximii illius Prœsulis habeo Graece conscriptas, quarum prima est in Caput i. S. Matthaei; in eam non longe ab initio certissimum scripturae mendum

irrepsit. Ita enim Ms. o 'Irjaovç wofiu 6vx ElXr^pixov ianv, dXX'^E^çatxor, i^fÂr/^sverui de aani^Q, laeâ yàç ^ aantjçia itaçà

toïç 'E^^aioiç Xiyexai,*) — ubi pro law legendum puto

*) Orthographe de l'original, comme dans les passages grecs de la page suivante.

Page 1