CL. HEMERAEUS A R. QUATREMAIRE
Religioso Viro Domno Roberto Quatremaire, Monacho Fontanellensi, Claudius Hemerasus s. p. d.
Quod ordines duo in ecclesia Dei perillustres, Vir religiosissime, de libelle inter se decertent qui de imitatione Christi inscriptus omnium nunc manibus circumfertur, nec alienum est ab aequitate, neque nature legibus affectibusque dissentaneum. Interest enim publiée, nec foetus peregrinos inseri mendacio familiis alienis, nec, quod dicunt Antistites iuris, »partus subiici, vt ordinum dignitas familiarumque salua sit«. Eam nempe nobilitas controuersae prolis peperit occasionem disceptandi, quo verus certusque genitor inuestigaretur, et impermixta discretaque familiarum stemmata gloriaque permaneret. Ita, quo pâtre formosi liberi, quaue matre geniti sint, insita cuique curiositate percontamur. Et fecit poëmatis Homerici diuinitas, vt sapientissimum poetarum nobilissimae Graecorum urbes sibi singulae reposcerent sibique debitam singulae iactarent tanti vatis originem, cujus late se fundens gloria ad natalem quoque ciuitatem videretur esse reditura. Hic enim libellus digitis Angelorum in coelis ipsis exaratus, in claustra primum religiosorum, tum ab his in ciuiles societates illatus est, qui aeternae felicitatis iter omnibus aperiret; qua laude aut merito nullum maius vel pretiosius aliud esse possit. Cuius periodi sententiaeque, breues illaef?] quid ematque desultoriae, totidem raptus esse saltusque videantur Deo inspiratae animae, quae velut hinnulus colles cursu transcendât, et per diuisionis montes Hudd,