‹ Lettres des Bénédictins de la Congrégation de St-MaurChapitre 140 sur 197 · CL. HEMERAEUS A R. QUATREMAIRE · texte numérisé non relu

CL. HEMERAEUS A R. QUATREMAIRE

est in magno cantico, Ludens exultet; et se iam prope inférât insinuetque paradiso. Quem quoties lego, si quo forte gustu tantarum reram peccator affici posse videatur, et quoties eiusdem succo animum pasco, toties arbitror me in sublimi pistum manna coeloque deciduum degustare, et placentas comesse melle sesamoque conditas atque maceratas diuinae cuiusdam suauitatis, quantae demum futurs, si, quis pinsuerit Angélus, quae Coelitis manus intriuerit pararitue, non ignorareturP Prostitit ille vaenalis olim diu, in bibliopoliis titulo miniatus Joannis Gersonis Cancellarii Paris[iensis] , Viri et singulari pietate et eruditione praecellentis. Verum quia libelli sermo tersior puriorque crederetur phrasi Gersonensi, illinc cancellato Gersonis nomini superinductum est nomen Thomae Kempensis, hominis Brabantini, morum quoque sanctitate doctrinaque clarissimi, patrocinatis huic causas cum aliis scriptoribus tum iis maxime qui in eandem cum Kempensi regulam S. Augustini votorum professione iurassent, tandiuque reputatus est ille partus adfamiliam canonicorum Augustinensium pertinere,quoad Valgrauius aliique Benedictini ordinis professores, non Kempensis opus illud sed Joannis Gerseni, Abbatis Vercellensis, productis antiquis tabulis, laudatisque manuscriptis libris e bibliothecis Italiae Germaniasque, probauerunt et libellum in natalem Benedictinorum ordinem postliminio restituendum peruicerunt. 111a Valgrauij defensione Augustinienses vel excitati vel irritati atque eidem cum primum obluctati conatu maximo loannem illum Gersenum inane quoddam simulachrum esse pertenderunt, et ab ignotis mentitae vetustatis adytis expressum figuratumque quo subtilius artificiosiusque falleret; et in eum velut spectrum quoddam et phantasma qui cursoribus ipânivoç stilis et pugionibus incurrerunt,

282 CL. HEMERAEUS A R. (^UATREMAIRE

umbram illam, eïdmlop Democritus appellasset, gladiis ventilatis vibratisque, si dabitur, dispulsuri. Itaque controversia partium scriptis et studiis vitro citroque hactenus incalescens centumuiralis plané iam facta est, agnationis aut gentilitatis, utri videlicet ordini, nigro ne an albo, adscribendus esse foetus ille iudicetur. Benedictinis asserentibus ad se controversum libellum attinere, Augustinianis contra clarigantibus eumdem sibi et apud se natum expolitumque vociferatis, vt qui in ea dissidentium partium colluctatione, nec[?] dum satis efxplicatis agitatae litis instrumentis, quaestionis médium ferire velit, iure exclamare videatur posse:

£^fia Ti fAol rvp ehe iQUfQadêt; iqiça nenoiûtù

(Signum aliquod nunc mihi die manifestum vt persuadear). Tabulas nempe vetustaque monimenta, quae rei veritatem luculentissime rectissimeque testentur; quas ob causas minus facile sit hoc in iudicio me auditorium recipere eaque in pugna discordantium membranarum certô quicquam,quod a me requiris.decernere. Equidem siGersenus nusquam extitit, oiridaroç Oittç, quod volunt Augustin!* enses, et quas Valgrauius laudauit tabulas nihili faciends, sunt visi certé canonici pleno triumpho ^Qc^dw^ëç palmam hoc certamine retulisse. Si tamen vixit aliquando Gersenus, quod facile didicisse est, et sub eos quidem annos quos aerà certà constitutaque Valgrauius consignauit, si Abba rexit voti sibi parilitate coniugatos, et quae idem allegat instrumenta Litis vera sint, qui cardo est quaestionis, Ego, si compromissarius arbiter controversiae praesentis partium consensu seligerer, pro Benedictinis tuis ut pronunciarem facile suadere[n]t et locus ille notabilis quem, é controuerso libro excerptum, Gerseno aetate posterior Bonauentura meditationibus suis intexuit, ex quo sequeretur, authorem libelli aurei Thoma Kern-

Page 1