II
2 FILIPPO DELLA TORRE A MONTFAUCON
usu detrita maculisque respersa est, quasi tela ad coquinariam rem deputata. Estque ipsa tractabilior tactuque lenior ipso serico panno. In tela conclusa erant ossa ipsaque calvaria, sed adusta omnia; ut nihil dubii subsit, cadaver tela inclusum in rogum injectum fuisse, ut consumto corpore illaesaque tela inclusi cineres non circumquaque spargerentur eoque ritu conderentur in sarcophago, ut moris erat viros insignes antiquitus sepelire. Hune autem e primariis ac dignitate clarioribus fuisse, ex figuris duabus, ad umbilicum, média sui parte prominentibus, eruitur: alia paludata est, alia vero togata et trabeata; arbitrorque binis iconibus unum eundemque virum exprimi^ re militari perinde atque civili insignem, qui consulis, praefecti urbis similiaque officia obierit; quod utique vel ipsa telae magnitudine arguitur, quae duobus recipiendis cadaveribus par non est; ad haec vero cranium unicum ibidem repertum, quia videlicet unius sepulcrum erat. In medio urnae quadra superficies insculpendo epitaphio concinnata, vacua, nescio quo casu, relicta est, nec parum inde litteratis detrimentum; ignotum enim nomen, ignota conditio sepulti viri manet. ^stimo post ssculum Constantinianum adornatum tumulum fuisse; aetatis quippe indicio sunt togae ritus trabeaque transversa; non levé item argumenium eruitur ex operculo figuris onusto lapsam sculptoriam artem indicantibus. Ibi genii alati sculpti vario situ atque forma; alius lyram seu citharam manu tenet; alius msidet arae, alii ramos et fasces manibus gestant. Haec carptim observata, non licuit enim per tempus rem accuratius explorare. Urna ex albo marmore palmis novem longa, tribus cum dimidio lata est. In antica facie striatae ac sinuosae lineae sculptae sunt, Nec omittendum igni traditam
FILIPPO DELLA TORRE A MONTFAUCON
telam flammisque immissam diu muitumque illaesam mansisse intactamque erutam fuisse.
En tibi, carissime Bernarde, postremam fortasse antiquaris rei a me datam operam ; nam aliô me vocat concreditum munus, ad alia me studia provocat pastoralis officii tradita provincia. Haec vero tumultuario solum opère profectum paranti describere licitum fuit.
Jam insudatur evacuandae ecclesiae in Foro Romano prope S. Mariam Liberatricem detectae. Certum est ibi Pauli primi effigiem haberi depictam: nullatenus enim ad Paulum II. pertinere potest. Ibidem haec leguntur: Sanctissimus Paulus P, P. Romanas, quae ipso vivente pontifice factum opus dénotant, quod itidem paiam est ex limbo quadro ad caput ejus depicto, ut ex Joanne Diacono in vita S. Gregorii exque aliis scriptoribus deprehenditur. Neque tamen perspicuum est eandem esse ecclesiam, quam a Paulo primo recens structam memorat Anastasius. Plura recensere non possum, neque depictas ibidem multas imagines commemorare; nam maturanti profectum haec curiosiùs expendere non vocat. Vale, vir carissime, et me amare perge.