ET DE NOTES PA* LE ■£■■( AUTEL
VIRI CHRISTIAN! RUSSIÆ AMANTISSIMI
AMMDYERSIONES
IN LIBRUM METHODII,
AHCBIEHSCOPl TWEBMSW.
Ea est renim humanarnm infelix conditio , nt sæpissime ex hominum factis, quæ probabilitatem secam, ideoque excusationem habent, immanis tamen exoriatur malorum seges : quod quum in multis verum deprehendatur, nusquam tamen evidentius, quam in abusuum, quosvocant, seu vitiorum correctione, quæ in politico aut ecclesiaslico regimine sensim irrepserunt, fiuntque tandem, labentibus sæculis, etiam tolerantibus viris, quod rarissime, vel quod tantum non semper evenit minus patienter tolerantibus , intolerabilia.
Omnis abusus malum : ex quo primo obtulu sequitur bonum essequidquid malum tollit; quod tamen non sine subtilissimis distinctionibus verum est : abusus enim quum sit rei bonœ malus us us, videndum est, ne in tollendo vitio lædatur reisubstanlia, in eoque fere semper et turpissime falsi sunt novarum rerum molitores; nam qui equo calcitroni crura frangit, ut vitium frangat, in lirsiarpta non admodum clarescet. Quod quanquam sit
ANIMADVERSION ES
extra omnem controversiæ aleam positum, aliquid tamen condonandum est humanæ fragilitati; nec, si cum rebellantibus rem habeas, pries de re disputandum, quaiu de vilio rei candide confessus sis.
Illud mecum reputans, nunquaindecalatnitosoGræcorum dissidio aut scripsi aut verba feci, quin lubenter concederem, fatalem culpam in dedecus perniciemque generis humani erupturam , speciem excusationis habuisse pro rerum conditione, quæ in Europa nostra tune obtinebat. Qnæturbæ, Deus immortalis ! Quæstrages, quæ barbaries incubuerat ! RomæveroquiPontifices, sublata omniliberlate electionum a perditissimis hominibus quasi usucaptarum! lia tum stantibus rebus, quid mirum si Græci nos pro barbaris baberent, nec mente possent perspicere quantum inimilia poma putrefactis præstent? Hominum abjectissimi (nam quid infero imperio inferius ?) Gothicam barbariem aspernabantur, nec aquilam in ovo videbant, aut cedrum Libani in germine; et tamen Gotbi istiet GermanietCimbri, etc., Europam indexeront, quidquid est libertatis in orbe , primique mortalium consociaverunt res olirn dissociabiles , libertatem et prin~ cipatuni (Montesquieu, Esprit des lois, liv. xvii, chap. v). Quid vero sanguis iste possil in scientiis vidit posteritas, et obstupuit : Oriens contra sub flagellis et laqueis et torloribus torpet marcescitque , nec unquam revalescel, douée dilalet Deus Japhet , et habitet in tabernaculis Sent (Genes. cap. îx, v. 27 ) : atque id forte non longe est.
Quod ait doctissimus Twerensis Archiepiscopus ( in
IN LIBRUM METHODII.
Prolegomenis , pag. i, § 2) exteras nationes (Gallos scilicet, Anglos, Hispanos, Italos, Germanos, etc.) rebus Grœcis invidere, irridere mihi piaculum foret ; benevole igitur, nec sine reverentia sileo.
Illud dolet acerrime, quod Slavo-Ruthenorum nobilissima gens (quæ a gloria nomen habet) ab istisGræculis illaqueari se passa sit, nec Latinam majestatem, cui et lingua et ingenio affinis est, non agnoverit ; verum id non tam hominum cnipa fuit, quam temporum.
•Nunc igitur macti anitnis virtuteque simus : antiqua odia æternæ oblivioni mancipemus, nihilque nisi rei christianæ utilitatem incrementumque cogitemus. Incidimus in mala tempora; nec, puto, Orientales, Ruthenique Orientalium asseclæ apprime norunt , aut forte suspicantur, quo illos nunc ducat inobservabilis manus : ingens illis imminet calamitas, ni transversum anguem in via, qua turmatim itur, videant. Testem in jus voco librum Cl. Archiepiscopi Twerensis , in quo ex animi raei sententia invenisse mihi videor imminentem sæculi nostri xvi iterationem in Rutheno imperio eo ipso tempore, quo in aliis Europæ partibus pseudo-reformatos sui jam nunc suppudere incipit ; quo etiam in mirabilem quamdam probisque omnibus avidissime exoptatam tvwffw inclinatas partes videre jam aut præsagire queat omnis rerum explorator non omnino plumbeus. Hæc pauca præfatus in librum Cl. Archiepiscopi candide inquiram, non ut vana litigandi cupiditate quid sciam expromam (pauca enim scio, nec si plura scirem, id nunc patere curarem); sed ut quid timeam, et quam jure ti-
ANINADVBRSIONES
meam videat auctor eximius. Quod si mihi contingat esse tam beate, ut nec ipse mihi nec iüi in scribendo displiceam ,
Sublimé feriam sidéra vertice.
Et primo quidem fateor me in tilulo libri non parum hærere. Historia, inquit Reverendissimus Archiepisco- • pus, (iaTopta) nomen habet cmtotoù iffropsîv; quod significat spectare sive lustrare; ideoque notât narralionern eorum , qui bus gestis narrator ipse inter fuerit (Proleg. p. n). Quidni vero et ioropMt et toropeîv et alia aflinia altius repetenda putemus ab ïorjn, cujus verbale £<rr£ov, aliave hujus verbi p.ôpçw<nç to historia pepererit et alia multa ? Sane vorbum ioxopetv non solum inquirere et sciscitari audit, sed etiam litteris mandare; usus vero , que ni penes arbilrium est et jus et norrna /oquendi, de vi ac potestate hujus verbi ( historia ) tam aporte sanxit, ut de eo amplius quæstio esse non posait; et sane si veram historiam non scriberet, nisi qui rebus gestis oculaïus testis interfuit, nec Herodotus, nec Titus Livius, nec Moses ipse (dempto Exodo) historici forent.
Cl. Auctor, ut vim ?oü taTopfjoai clarius exponat, Apostolum vocat scribentem ad Galatas (cap. 1 , v. 1 8) : àvrAÔov si; IepoooXupwt 1ETOPHEA1 Hexpov, pro quo Vulgata dedit , Veni Jerosolymam videre Petrum ; sed plus est in ioropîiTOi, quam in videre.
IN LIBRUM HETHODII.
Locum hune (id obiter dictum sit ) egregie commentatus est Bossuetius noster, magnum iilud et Galliæ et Ecclesiæ et generis humani decus, in celeberrima orationo quam comitiis ecclesiasticis dixit A. D. 1682 (1). O tu, quisquis es ! sis licet et doctus et sapiens et sanclus , etiarn a tertio cœlo nuperus , si chris tianus es , vade ad Petruni !
Sed e diverticuio, ut aiunt, in viam. Quod non levis hæsitalio inveniatur in titulo libri, id nullo modo mirum est. Causa est , quod aliud dixit, aliud voluit Reverendissimus Archiepiscopus; nam si ex animi sententia scripsisset, sic staret titulus operis : — De, inulilitate et air pa£ta surnmi Pontificis per tria prima Ecclesioe sœcula, disserlatio hislorica. — Id voluit eximius auctor , nec aliud voluit; sed quum rem nollet, aut aliis, aut, quod vero similius est, siùi ipso fatori, ideo multus est in explicando titulo. Atque id non iralus animadverto ( nam quid hurnanæ naturæ consentaneum magis, quam ut unusquisque partes, quas semel amplexus est, totis viribus tueatur?); sed ut veritatem amice exproniam : nec puto ullum esse cordalum virum , qui, si rem non peregrinantibus oculis per totum opus introspexerit , rem me acu tetigisse diffiteatur.
Multa fiunt in Ecclesia Catholica sine Romano Ponlifice, sicut in familia recte ordinata multa fiunt (ab optimis maxime et obedientibus filiis) sine mandato patris; nam probus omnis bene sponte agit, nec ideo coercitione indiget.
(I) Ha*, qiiiiiem memoriter, eententiam (amen illibatam certua refera.
ANIMADVERSIONES
Præterea — nulla res magna magnum habuit principium ; — hæc est lex, quam divinam jure vocare possis, quum in tota rerum oatura vigeat, nec ullam unquam exceptionem habuerit. Hinc est quod auctoritas pontificia (res inter magnas maxima) cum ipsamet Ecclesia , cujus fundamentum est exorsa, infantiam habuerit, dein pubertalem , priusquam in ælernam virilitatem adolesceret.
Igitur ilii omnes, qui Eeclesiæ matri valedixerunt , toli sunt in Eeclesiæ incunabulis, ut ovantes clamitent, Pétri aut Silvestri auctoritatem non eamdem fuisse, quæ deinde Gregorii VII aut Sixti V fuit ; quo quidem nescio an aliquid excogilari possit àTo-rrorrepov ; nec lepidior videretur qui contenderet, Cæsarem ilium qui Pharsali dimicavit, haud eumdem fuisse , qui ante quinquaginta annos in pannis Romæ vagiebat.
Et tamen fratres nostri dissidentes in isto irpuTo^euSeî conquiescunt, reclamantibus licet et pbilosophia et historia et conscienlia.
Post hanc quasi velitationcm, illustrissimum auctorem cominus aggrediar, diemque illi dicam, et de calvinismo ilium (quamvis amantissime) postulabo coram illo judice erroris nescio Bporoîç à-ractv rp <Rivîi'ir<n 0tâi. Age vero, a principiis exordiamur.
Christianus omnis , si semel vexilla summi Pontificis deseruerit, nisi ab inscitia aut superstitione (fœdis custodibus) retineatur, in castra Calvini ex necessitate migrabit : quod quidem nullo negotio demonstratur.
Ecclesiam sine capite, seu supremo præside, non magis
IN LIBRllM METHODII.
cogitalione concipio, quam Ruthenum imperium sine Rutheno imperatore. Imperium civile externas res componit, hominisque manum coercet , delictisque et compedes et gladium et sauguineum corium et infelicem arboremminitatur; contra vero imperium ecclesiasticum , sive ut aiunt spirituelle , totum est in regendis conscientiis; édicta sua (quæ dogmata audiunt) universis proponit, viuisque et criminel eliscit, et circa moralia inlonans.
Admonet et magna testatur voce per orbem : Discite justitiam moniti et non temnere Di vos.
Cæterum utriusque imperii eadem est natura, atque ipsissima indoles; nec fieri potest, ut simul ac unum esse desiit, non evanescat. Rebellons in imperio nihil aliud est, nisi polit icus hœreticus ; et vice versa hœreticus in Christiano imperio idem est ac rebellons in Ecclesia. Singulares Ecclesiæ respectu universitatis se habent ut provinciæ respectu imperii : ast quid possit provincia contra imperium, salvo jure, plane me non videre confiteor. Querelæ adversus imperantem prorsus nihili sunt; nam quis unquam sine causa aut specie rebellavit? Si ilia aut ilia Ecclesia jus habet imperatorem ecclesiasticum erroris aut veoyjx.wcewî insimulare, ut ab ejus communione dissideat, cur itidem Præfecto Twerensi aut Astracanensi jus non erit, imperatorem politi— cum, vel intolerabilis injuriæ, vel commoti legum fundamenti, vel insolentissimæ tyrannidis reum agere, ut illius imperium detrectet, seque sui juris et nulli pote-
AN1MADVERS10NES
stati, nisi legibus, obnoxium palaiu profiteaturPOstendat mihi Reverendissimus Archiepiscopus hujuscemodi telum aliquod summo Pontifici lethale, quodque adversus Ruthenum imperatorem pari successu conlorqueri nequeat, et erit mihi magnus Apollo.
Frustra igitur vêtus inimicitia et spontanea obcæcatio somnia sibi fingunt, et inauditum -réca:, wiurn scilicet sine unitate, quod idem est ac album sine albedine. Nulla erit unquam catholicitas ( sit venia verbo ) sine unitate ; nec imitas sine suprême præside, nec supremus pra'ses, cui pars universitalis oggannire possit.
Frustra iterum sibi blandiuntur omnes ab Ecclesia dissidentes, nomen nescio quod unitatis amplectentes ; et nunc se Ecclesiam Grœcam nominatim appellant; quasi vero Ecclesia Grœca nunc sit et esse possit extra Græciam, et Ecclesia Ruthena tam non sit Gneca, quam non Constantinopolitana, aut Antiochena, aut Alcxandrina; aut non sibilo exciperelur Patriarcha Constantinopolitanus, si quid in Ecclesiam Ruthcnam, aut etiam in Ecclesia Ruthena sanciret! Et nunc se magnifiée signant uomine Ecclesiœ Orienlalis. Ast licet multæ sint Ecclesiai in Oriente, tamen nulla est Orienlalis Ecclesia. Toile regem (seu potius reginam) ex alveario ; apes tibi restabunt, examen periit.
Tam igitur illustrissimum Archiepiscopum , quam viros omnes philosophica mente praiditos amanter adjuro, ut mihi extra hypothesim universitalis sub uno et supremo pra'side signum aliquod ostendanl omnium oculis liquido perspicuum, quo posito, et quid sit et
i.N UBRUM METHUUII.
ubisit Ecclesia Catholica non videre sit plane à£ûv*Tov.
Ad Concilia forte provocabunl; ast primo quidem nunquam a me impetrare potero, ut credain dissidentes Ecclesias in Concilium œcumenicum (prout apud eas potest esse œcumcnicurn) unquatn convenire posso. Testes sint octo tota, quæ a fatali dissidio excurrerunt sa'cula ; verum hæc missa faciam brevitati consulens. Ad alia pergo. Quomodo Concilium œcumenicum apud Orientales esse poterit, tota reclamante Ecclesia Roinana , id est millies mitlibus hominum cum summo Pontifice in medio doctissiraæ Europæ imperium modérante ?
Audio Græcos obstrepentes : o Vos vero , Latini, quo~ rnodo idem telum vitabitis , et Tridentinum Concilium jm> œeumenico habebitis , tota réclamante Ecclesia Orientali? » Bene est! illud ipsum exspectabam. Numerus non efficit Concilium œcumenicum. Universalis fuit Synodus Chalcedonensis, in qua D Orientales Episcopi post lectam epistolam Flaviano scriptam immorlales illas ediderunt voces, lotis audientibus sæculis : Petrus non muritur! Petrus per os Leonis locutus est! Verum Nicæna Synodus CCC Episcopis tantum constans itidem universalis fuit. Cum igitur numerus pro determinanda universali synodo nihili sit, quod nuper quierebam iterum quæro : Detur mibi signum quo rnihi certissirne innotescat quid sit œcumenica synodus. Sed cum illud signum, seu, ut aiunt, diurne ter nec in numéro, nec in dignitate, nec in doctrina esse possit; idunum restât, ut sit in summo Pontifice , quo sublato, nec quid sit
ANMADVERSIONES
Ecclesia Catholica, nec quid sit œcumenica synodus ullus mortalium scire valebit.
Hic ileram ab imperio civili ad ecclesiasticum efficacissima illatio educitur. Quid sunt verbi gratia Comilia Anglicana, vulgo Parlamenlum? Duo ordines cum Rage. Toile Regem, ubi eril Parlamentum? Ubivis, cuique civitati aut castello licituru erit comilia congregare, iliaque Parlamenti nomine insignire.
Mulenlur nomina: ubi est œcumenica synodus, seu Christiani orbis imperiive Parlamentum ? Ubi summus Pontifex, quo sublato, nec Romæ erit Parlamentum , necConstantinopoli, nec Petropoli, aut alibi; sed nullibi, aut ubique, quod idem est. Illud etiam subnectere lubet : quo lalius palet qualiscumque ditio, eo validius illam postulare unius imperium; sed cum Religio Catholica ad orbem totum pertineat, sequitur illam, haud etiam jubente Deo, tamen jubente rerum natura ad formam regni effingendam esse, ut sua esse possit.
Exploso Concilio œcumenico - acephalo ( monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum!), altéra restât dissidentibus, sed debilior anchora, nempe Traditio , sine qua ipsamet Scriptura, fatente Cl. Auctore, sine coriscnsu tolius antiquitatis non recle expli catur. (Cap. vi, sect. i, § 79, p. 168.)
Ecce vero jam in limine hæremus. Nonne Calholicus, nonne Lulheranus etiam, aut Calvinista, vel etiam Socinianus, ad traditionem provocant? Clarkius opus suum exitiale (quod sero nimis detestatus est) anglice inscripsit : « Scriplure- Trinity, id est de Trinitate secundum
IN L1BRUM METHODI! . 497
scnpluras . » Bene dixit Joannes Jacobus Housseavius in uno e^c suis dilucidis intervallis : « Nec Deus ipse Ubrunt cudere possel, île quo homines dis pu tare nequirent. » Sed si de Scriptura disputant, majorne Patribus honor habebilur? Quid clarius his verbis : hoc est corpus meum? Petrus tarnen clama t : si Corpus, non Partis; Lulherus vero : et Punis et Corpus ; Galvinus : Panis, non Corpus; Photius silet.
Quid iteruni clarius his verbis : « Tu es Petrus, etc. ?» Nec Deus ipse clarius scribere potuil ; nihilo tarnen secius præsul doctissimus intrépide adseverabit, me cum rueis nescire litteras, nec verba intelligere.
Bellarminus igitur, et Maldonatus, et Petavius, et Bossuetius, et Fenelonius, et Huetius, etc., etc., stipites fuerunt, nec veram traditionem unquam adsecuti sunt. Demus hoc : Tu vero, o bone Patriarcha Constantinopolitane (aliusve : nomina enim non moror) veritatem, quam illi homunculi cæcutientes nec e longinquo prospicere poluerunt, oculis tu aquilinis facie ad faciem intueris? Credat juclœus tipel/a, non ego; nec tu ipse (confidenter dico), nec tu ipse (nisi somoians) credis.
Quum igitur utrinque stet, et auctoritati auctorilas respondeat (immodestissimus sit, qui me non modestissimum putet); nec Concilium œcumenicum sine capite esse possit; nec si sit, contra aliud Concilium eodem modo œcumenicum vim aliquam habere possit; nec Iibri omnes (dompta auctoritate explanante) aliud sint, nisi Topica ad disputandum; restât nt vel invitissimi
ANIMADVERSION ES
dilabamur ad Judicuun singulare, quod est cardo totius doctrioæ pseudo-reforinatæ.
Alque id quidem apprime novit Conscientia falli nescia. Hinc est, quod apud dissidentes Ecclesia nihil est, nisi nome» inaoe, vanumoue nescio quod phantasma, cui datum non est loqui, sicut poleslatem habenti ; adeo ut, ne extra Rutheni imperii limites exspatiar, spreta synodo, quam floccifaciunt , innumeræ hæreses aut turpissimæ aut absurdissimæ e sinu superstitiosæ plebis scaturiant velut e cadaveribus vermes, quin Episcopi vel mussitare audeant. Deterrimus enim Rascolnicorum adversus Ruthenam Synodum ipsissimum jus babel, quod Photius olim contra summum Pontificem babuit ; et dissidens adversus dissidentem nil habet quod loquatur, nisi decantatum illud : « a, a , «... nescio loqui : » valente præcipue in rébus religiosis Lege Romana : « Quod quisque juris in alium statuent, ut eodem jure utulur. »
Dum vero apud infimam plebem stultissimæ, aut quod pejus est atrociores M;ai antiquam religionem misère discerpunt, recens philosophia proceribus imperii et medio Ordini mala pharmaca large propinat ; Clerus vero toto bibit ore Calvinum.
« Quis lalia fancln
« Tcmperet a lacrimi»? >
Optime olim, ut solet, Divus Augustinus : « Evan- "• elio non crederern, nisi me Ecdesiœ conunoveret au -
IN LIBRL’M METHUDII. 499
Montas.» Sed quurn nulla sit Ecclesia, ubi Petrus per hæredes non imperat; sequitur, ibi quoque nullam hommes habere sat tirniam rationem credendi.
Evicta jam veritate posterions præraissæ ope ineluctabilis theoriæ, pergendum nuncadexperientiam, quæ est quasi denwnstrationis démons t ratio, veritatemque ad £vapye<rrâTr,v i:epi(paveiœv provehit. Nec ab alio mortali argumenta petam, quam ab ipsomet clarissimo Præsule, quem juvat primum candidissime pro sua natura loquentem auscultari.
Nam postquam in Calvini doclrinam leniter sane invectos est, hæc non levi pede prætereunda adjicit : « Hæc sane est disciplina ilia, quam pllrimi de nostris tantopere laudant deamantque, quasi solus Calcinas meliora superet , quam Apostoli , eorumque per XI' stecula successores. » (Cap. vi, sect. i, § 79, p. 168.)
Habemus confitentes reos! Nam quis unquam suos penitius novit , quam illustrissimus Archiepiscopus ? Yiden’ jam inclinatas partes, et Ruthenos sacerdotes (hos saltem, qui latine sciunt) a Binghamo musteos , Calvinum jam adfectantes? At nihil vetabat, quin ipsemet Reverendissimus Archiepiscopus de seipso subjunxisset : et quorum pars magna fui; nam liber ejus, quem curiosis rimor oculis, totus turget fermento Calvini.
Et primo quidem quis unquam feret nebulonem istum religionis nostræ in bene multis Europæ partibus impurissimum eversorem, Twerensi Archiepiscopo magnum virum audire (ibid., p. 168)? Parcius laudat hæresiarchas vir orthodoxus; nec, puto, Præsul doctissi-
ANIMADVERSIOXES
mus Ariuin aut Nestorium magnos viros vocasset. Hic vero patet arcanum « Omnis inimicus Romani
Ponti/icis, amicus nosler. » Atque id bene norunt pseudo-reformati : inter multa exempla quæ milii præsto sunt, unum seligam velut insignius.
Is , qui ex Proteslantium familia anglicam fecit catechesim illam Ruthenam jussu imperatoris Pétri I , initio sæculi nuper elapsi cusarn atque vulgatam, hæc habet in præfatione memoranda verba a me Latio donata.
« Catechesis ista magni viri , cujus jussu conficta fuit, « totum spirat ingenium. Ille quidem inimicos duos « et Suevis et Tataris sæviores féliciter superavit , su- « perstitionem nempe et ignorantiam, quibus favebat « inveterata et pervieax contumacia (p. 4)... Conûdo ope « hujus interpretationis faciliorem evasuram consensio- « nem Anglos inter et Ruthenos episcopos, quo simul « validiores fiant ad concidenda Cleri Romani scelerata a et crnenta consilia ( p. 5 )... In multis fidei arliculis « Rutheni tam Reformatis consentiunl , quam Romanæ « Ecclesiæ adversantur... Purgatorium negant... et Co- « viliusnosterCantabrigiensis doclor erudite demonstra- « vit in suis de Græca Ecclesia commentariis quantum « inter se discrepent Græca Synaxis et Pontificiorum « transsubstantiatio (p. 66). »
(Vid. The Russian Catechism , composed andpublished h y the order of lhe Czar ; ta which is annexed a short account oj the church-government and ceremonies of the Moscovites. London, Meadows, 1725. 8“ by Jenkin Thorn. Philipps.)
IN L1BRUM METHODII. 501
Quam amanter! Quam fraternel Et quis non impense mirabitur tam avide expetitum fœdus inter duas religiones , quarum dogmata e diametro opponuntur, contra religionem alteram , quæ in omnibus Ruthenæ consentit, demptis tricis aliquibus, quas, cum volent Rulheni , acies Latina momento temporis concidet ? A te vero nunc peto , o Divina conscientia , quæ neminem habes potiorem , nunquid jure meo pro certo habebo , atque adseverabo , non esse apud Rut/ienam Ecclesiam aliud dogma inscription conli , nisiodium Romani Pontifias; sinere vero illant , ut cætera dogmata in libris placide quiescant ? Aliter nunquam enodabitur ænigma illud plus quam OEdipeum de somma arnicitia inter religiones a natura infensissimas.
Hinc est , quod sacerdotes Rutheni , qui latine aut gallice sciunt (faventene aut irascente Deo, ipse scit), toti sunt in evolvendis pseudo-reformalorum libris, nec catholicos licet doctissimos affinesque consulunt. Exemplum sit Archiepiscopus noster Twerensis , qui Binghamum nobis, et Cavæum, et Usserium, et sexcentos alios usque obtrudit; Petavium vero, aut Bellarminum, aut Thomassinum , aut Cellerium , aut Neumachium , etc. , nunquam appellat. Ast quis in atramento natans candidus eveniet? Et révéra in vestimento Illustrissimi Præsulis ingentem maculam primo obtutu deprehendo. Ad Binghamum provocat (Sect. I, p. 216,not. 2),utevincet, orthodoxarn Ecclesiam Ruthenam inter sacra sua nihil quidquam retulisse , ni si quod sancti Patres ab ipsis upostolis, virisque apostolicis primum acceperunt, etc.
AN1MADYEKSIONES
Hæreticus igilur, qui et præsentiam Corporis Christi in Eucharistia , et quinque e septem sacramentis , et necessitatem bonorum operum, et hominis aiiTt^owiav cum gratia, et hierarchiam respuit , etc. , etc. ; Deiparæ vero et sanctoruminvocalionem pro nefanda idololalria stultissime habet ; is , inquam , Reverendissimo Archiepiscopo idoneus testis estRuthenæ orthodoxiæ! Exclamaret zelotes aliquis :
« O Pater orbis ,
« Unde nefas tantum ? »
Ego vero aliter exclamandum censeo : O frater rarissime, sapias tandem, desinasque in fenebris lucem qucerere! Minus aperle, si typis loquerer; asthic nil velat sensus veros expromere : manifestum hoc in loco vidi calvinistam. Personatus alias incedit , ut cum supra cit. pag. 168 dixit doctrinam Caluini per mille et. qiungentos an nos in Ecclesia Chris fi vexe inauditam fuisse. Ain’ tu , doctissime Archiepiscope, pene inauditam ? Ergo , quod est consequens, pene damnandam. Hæc et alia bene multa perpendenti occurrit illud virgilianum :
« Et rugit ad saliras, et se cupit ante videri. »
Eamdem in pseudo-reforraatos proclivitatem , idem in nos odium arguit nomen istud Pontificios , quo nos insignitos video (p. 19 operis et alibi). Quid sibi vult Cl. Archiepiscopus ? Numquid et Rutheni Ponti/icii non sunt ? Nam si non Pontificii , nec etiam chrisliani ex eorum ipsa doctrina atque institutione. Præterea, quuni verbum istud Pontificii continue a pseudo-reformatis
IN IJBRl’M METHODII. 503
usurpatum sit ut Catholicos seu Romanos nuncupent , verbum in hæresis ore putruit , nec , salvo honore , a cordato lheologo unquam eodem sensu sumitur; non aliter quam verbo civis per se honestissimo a furentibus scurris æternum dedecus in fébricitante Galba inustum fuit.
Verum illo iuorbo usque laboraruntGræci, ut Nos qui tribus abhinc sæculis bellum gerimus acerrimum cum infensissimis fidei Christian»' hostibus, qui et scriptis, et immensis laboribus , et sanguine nostro (id sine invidia dictum sit ) decertautes , ut imperii christiani fines proferamus, et sacro-sancta dogmata nobis cum Orientalibus communia sarta tecta , illibataque posleris tradamus , Christique vexillum ab horrente Caucaso ad ultimos Peruvianos ovantes extulimus ; Nos tamen , inquam, eodem loco habeant, iisdeinque nominibus prope compellent ac Lutherus ipse ant Calvinus, duæ pestes illæ tartareæ in reipublicæ christianæ perniciem natæ. Quod quam sit a recta ratione , atque etiam ab omni ingenui capitis urbanitate absonum , nemo non cæcutiens non videt; nec alium judicemappello, quam ipsummet illustrissimum Archiepiscopum sobrie secum recogitantem.
Cuique tüv {«poi zm àvôpwrwv pulmonem duoque labia habenti licitum estexclamare : Ego sum catho/icusIVerum heus tu quisquis es christiane dissidens , qui veritatem amas, noli tuæ nec alteri ecclesiæ credere : quære a Turca vel Judæo qui sint et ubi sint catholici ? Responsum accipe, xcù tvi ?pi<n pa'X'Xeo cr.m.
304 ANIMADVERSïONF.S
Non est igitur cur, reclamante humani generis conscientia , lantopere veteribus odiis Græci indulgeant : jam mi t i us nobiscum agant, nosque honeslius compellent.
Quid dicam nunc de sacramentis, quæ quidem CI. auctor partitur in primaria et secundaria (p. 192-21 7). Quid sit primurium aut secundarium in Christi institutionibus, non liquet; sed plus memovent inscriptiones duarum 6ectionum, quæsuntderesacramentaria. Prima enim inscripta est : « De primariis sacramentis et riti— bus (p. 192); altervero (p. 217),» «De sacramentis et ritibus secundi generis. » Quamsubdole calamus scriptoris lusit in his Epigraphis! Nam prima quidem duobus modis intelligi potest, nempe de primariis sacramentis simulque de ritibus; vel de primariis sacramentis et de primariis ritibus. U trique interpretationi favet indoles linguæ latinæ. Consociationis hujus rituum et saeramentorum , variationisque in inscriptionibus, nulla excogitari potest alia causa , nisi occullum consilium ri tus sacramentis æquiparandi. Et révéra Reverendissimus Auctor jure suo et plenissima potestale (ut Reges aiunt) unum e septem sacramentis tollit, nec Confirmationem seu Chrismavultaliudesse nisi ri tus Baptismi (sect. I, § 116, p. 200). Rem istam, quum ingentis sit momenti, oculis , ut comicus ait (1), emissitiis juvat introspicere.
Ait Auctor in Seclione I, p. 190. « Duo cum primis summa aucloritate Jésus Christus instiluit atque Ecclesiœ suce tradidil sacramenta , Baptismum et Eucha-
(1) Plantns in Aulularia, Act. I, Scen. I. ». 2-
III LIBBDM METHODH.
riitiam », § III. In sectione vero II, sic scribit : « Eodem le ni pore Ecclesia c/irisliana aliis etiam utebalur sacramentis et rilibus , iisque diverse? quidem a supradictis dignilatis ; at lumen divinitus , sire non sine cœlesti admonilu{id quod maxime facit auctori latent) ins/itutis; cujus generis surit a. Pœnitentia, b. Ordo, c. Conjugiurn, et d. Exlrema Linctio. »
Verum enimvero a, b, c,d, sunt quatuor. Ast quuni superior sectio de duobus tantum agat sacramentis primariis, Baptismo nempe et Eucharistia ; ex duo vero et quatuor, sex liant tam Romæ, quam Constanlinopoli , quæro nec invenio septimum sacramentum. Nihil enim est aliud Con/irmatio, ex mente clarissimi Archiepiscopi, quam baptizundis adhibita unctio (Ibid., § H 6, p. 200), id est ritus.
Nec me fugere potuit insignis distinctio a Cl. Archiepiscopo in Ecclesiam Christi introducta. Ex suis enim (auctoris scilicet) 6ex sacramentis , tria, Baptismus nempe , Eucharistia , et Pœnitentia, a Christo Domino instituta sunt (Sect. I, §111, p. 192 et Sect. II, § 128, p. 217). Tria vero caetera a Deo (Sect. II, § 129, p. 219; § 130, p. 223; § 131, p. 226). Quæ sane distinctio non nihil est ; nam quis Talmudis aut Alcorani discipulus negabit institutionem conjugii aut sacerdolii a Deo esse? Nec temere quidem scripsit CI. Præsul; imovero cautissime progreditur, et quasi suspenso calamo chartam attingens tantum, nunc scripta expungit, nunc expuncta restituit, et stans pede inuno alterum profert refertque vicibus alternis.
ANIMADVERSIONES
De Eucharistia multa sunt , quæ notare possem. Graviora seligam. Post Lutheri Calvinique furores, etturbas xvi sæculi, et concilium Tridentinum, nulli licet theologo de Eucharistia disserenti verbum Transsubstantialionis , aut græcum synonymum Meroufria;, oraittere; non minus quam tu Ojioutuo; seu Consubstanlialis post Nicaenam Synodum. Nec reponant Orientales ; quid ad nos ?
ii xiio; otov 4xoûo(ttv oùSi Tt îS|icv.
Nam non ii sumus in orbe, quos ignorare aut wapopàv liceat : et post mota apud nos fidei nostræ fundamenta, maxime circa Eucharistiam a Luthero, a Calvino , et Zuinglio, aliisque tam multis, tamque luctuose doctis hominibus , adeo ut
- Si Pergama dexlris
■■ Ever/i postent, etiam his eversa fuissent , -
nemo credet, orientalem theologum bene recteque de Eucharistia sentire, qui non pianissimo atque ore rotundo Transsubstantialionem seu Me-roum'av dixerit.
Scio, quum olim, jubente Ludovico XIV, magni illius principis legati apud exteros reges inquirerent in tidem dissidentium Ecclesiarum circa Eucharisticum dogma, Ruthenam Synodum bene et Cathoiice publico testimonio in scriptis respondisse : verum, omisso etiam quid valuerit in his rebus tanli principis auctorilas, non illud quærimus, quid crediderint Rutheni sacerdotes exeunte
Digilized by GoogI
IN LIBRl'M METHODII. 507
sæculo xvii ; sed quid credant ineunle six? Accedit , quod inter dogma scriptum aut creditum, haud parvum discrimen animadvertimus; quum enim corrodente hæ> rese, fides evanuit, scripte formula; et publicæ professiones aliquantisper superstites manent, velut arboris cortex, ligno jam et medulla situ consumptis.
Si quis nunc a Ruthenis præsulibus quæreret, quæ sit eorum fides circa Sacramenta, nullus dubito, quin Romane responderent ; et tamen quam longe aliter sentiant nullo negotio eruitur ex Libro historico typis S. Synodi edito.
De Extrema Unctione minus est dubium, quum apertissime loquaturlllustrissimus Archiepiscopus; nam primo Unctionem istam a Deo institutam esse, et in Ecclesia Christiana sanandis ægrotis adhibitam fuisse docet (Sect. II, § 131, p. p. 226-227); quum tamen ex ipsis verbis Apostoli (Jacobi Cap. V, v. 14) ab auctore appel- Iati, et ex totius Ecclesiæ consensu Sacramentum istud valeat etiam ad remissionem peccatorum ; deinde, ut est mos Reverendissimi Archiepiscopi (quippe qui veros sensns aperte profiteri instituti sui esse non putat) antiquum aliquem Scriptorem appellandi , cujus tamen verba non raro sumit xaTajçpnffTixûç ; Tertulliano hic utitur, ut Extremam Unctionem e numéro Sacramentorum radicitus evellat. En locus Tertulliani (Lib. ad Scap.,cap. îv) : «Ipse etiam Se ver ns pater Antonini Christianorum rnernor fuit. Nam. et Pivcu/um Christianum... Evhodete procuratorem , qui eum aliquando per oleum curaverut , requisivit , et in palatio suo ha huit usque ad rnortem
ANIMADVERSIONES
ejus. » Ex quo manifeste eruilur , Extremam Unctionem et a viro laico et viro ethnico, ut pharmacum ex apotheca, adhibitam fuisse ; quod est plane novum in Ecclesia, vereorque ut in isto casu , nec Sacramentum sit , nec ritus.
Quid multa? Reverendissimus Auctor quum, absoluta Seclionede Baplismo etEucharistia, inquit : Eodem tempore Ecclesia Christiana a/iis etiam utebatur Sacramenlis et ritibus, iisfjue diversce quidem a supradictis dignitatis... cujus generis surit, Pœnitentia , etc. ; nonne aperte profitetur, quatuor ista Sacramenta ex mente sua nil aliud esse, nisi ritus, cujus generis plura pauciorave esse potuissent, jubente sola disciplina?
De singularibus nos inter et Græcos contentionibus , hæc maxime notavi.
De Baptismo per immersionem aut per adspersionem , miror, quod in hac tanta scientiarum luce de nugis adhuc sit digladiandum. Seriô hic excandescit Cl. Auctor et bis Pontificios nos vocat. In his nolo esse nimius : unum dumtaxat aut intorquebo aut retorquebo argumentant.
Ex confessis (ibid. p. 202, in Not.) adspersio clinicorum, id est lecto decumbentium licite fiebat ; atqui, jubente natura, id est Deo, omnes infantes sunt clinici; ergo, etc. Syllogismus iste non plane mihi videtur esse telum ini belle sine ictu. Cæterum omnino disputabile est, quod ait Reverendissimus Auctor , nos injuria exception em surnpsisse pro régula ; nam id rectissime fit, si 1° non sine ratione fiat ; 2° si aucloritate fiat; 3° si in