II
ANIMADVERS10NES
verit (§ 133, pag. 231, et § 145, p. 239), id nollem et cordatissimo et humanissimo viro excidisse de tanto summoque Pontifice et de sanclissimo Martyre verba facienti; verum hic non tam theologice, quam grammatice a Clarissimo Auctore dissentio. Verba enim ista audaciam furoremque illi quidem latina sunt, mihi vero grœca.
Quodait(§ 139, pag. 237), Morem precandi pro defunctis, ut fit in Ecclesia Russiaca derivatum fuisse ex anüquissimis comrnemorationibus Martjrum , de quibus in Cypriani Epistola xx (aliter xxxvii), id non parummcinteotuinlenuit, et si calleremlinguamRuthenam, lubentissiuie legerem oratioucm islam de Assumptione Beatæ Mariæ Virginis, quam dixit ipsemet Twerensis Archiepiscopus, et ad quam provocat (ibid.), ut res tota evolvatur; nihil mihi gratius Foret, quam scire (ut verbis utar Cardinalis Poliniaci) quæ ûbula nectat Assuraptionem B. Mariæ V. cum precibus quæ fiunt pro defunctis.
Clarissimum Auctorem oblique hic aliquid moliri tam certum est, quam quod certissimum, si meminerimus præserlim , ilium jam more suo multo prius quasi prælentando dixisse, illud in compertis esse , Patres antiquos pro omnibus Sanctis precatos esse (§ 125, pag. 215 ).
Verum divinare nolo; Du fus sum non Œdipus. Unutn sit salis moouisse , nempe omnem rogationem pro defunctis, dempta fide Purgatorii, nil esse nisi anilem snperstitionem et scenicum ludum. Nam si inter felici-
IN LiBRUH METHODII. 513
tatem et damnationem æternam nullus sit status médius qualiscnmque haud ôviaTou pœnæ (quod est Purgatorium) , quid sibi volunt lugubres illæ cantilenæ, quibus Sacerdütes aures nobis obtundunt, aeraque insulse verberant? Convertat se potius Pontifex ad populum, illumque paucis verbis cum ista Aaüv a<pe<ri ingenue dimittat : Fratres , homo cujus luctuosas reliquias videtis in hoc feretro, aut salvus est, aut damnatus : utrumque immutabiliter , ideoque in neutrum casum precibus vestris indiget : abite igitur vos, et res vestras agite.
Plura possem; sed festinandum ad amœniora. Primo, quod liber Historicus latino sermone scriptus sit , id vehementer probandum est; nam quum ratione argument ad oinnes Christianos pertineat probe doctos, utique scriptum iingua -rh xadoXix^ prodiisse bene est ; at vero quum homines indocti non sine magno et sui et Christianæ reipublicæ periculo his se immisceant, iterum bene est, librum hune esse illis obsignatuin, quo profecto fil , ut æquo animo ea prætermittant, de quibus reete nequeunt sapienterque judicare. Utinam omnes terrarum orbis viri docti de scientiis nonnisi latino sermone scribant , ita ut rursus sint labii tuiius velut ante Babelicam confusionem a Gallis invectam! N une omnes totius pene Europæ gentes insana insanorum imitatione et quasi morbo gallico correptæ, non solum, qnæ ad amoeniores litteras, sed etiam quæ ad graviores et reconditas doctrinas pertinent, Iingua vernacula scribunt, adeo ut mens humana priusquam de rebus cogitet, jam sub verborum inani pondéré fatiscat.
Digilized by GoogI
oit)
ANIMADVERSION ES
2° Historicos Ecclesiasticos e pseudo-reformatorum «îpeffi quant graphice pinxit Auctor egregius in Prolegomen. p. 9 et seqq. ! Hæc qnum sapientissime scripta sint, quumque luem germanicani oppido cognoverit, omnesque ac præsertim juvenes monuerit ul gravem afïlatum caute devitarent, nolo curiosius quærere an in contrectandis hujusmodi gregis venenatis voluminibus nonnihil impetiginis imbiberint Clarissimi Auctoris manus.
3° Nunquam satis laudanda annotatio in imo margine pag. 41 posita , in qua Illustrissiinus Archiepiscopus suos ipse admonet quarn cauto pede decurrenda sit historia Byzantina hujus infanstæ ætatis, in qna dissidii febris et Græciæ et Europæ et orbi exitialis Byzantinos corripuerat, illosque a Latinis vehementer abalienaverat.
4° Ue syntaxi IsidoriMercatorismoderatissime scribit, nec in ampullas neotericorum abit Blondello latrante quasi conlatrantium (p. 46 et seqq.). Nusquam ait Isidori collectanea ansam dedisse novæ ac pervcrsæ disciplinæ in Ecclesiam adscitæ, quod révéra est falsissimum. Ad Fleurium lectorem utique remittit, auctorem male doctum (quidquid dicant Galli, qui sua tanturrunodo mirantur), queraque tandem sui ipsius poenituit, ut videre est in suis operibus postumis; citât præcipue doctissimusArchiepiscopus Fieurii in historiam Ecclesiasticam excursus, per se quidem parum eatholicos, quorumque immoderationem immoderatiorem adhuc fecit inimica manus in citata editione (ni i'ailor); quin tamen
IX I.IBRUM METHODII. 5 I 7
ex Iota hac anti-pontificia farragine vel liilum Auctor egregius in opus suum transtulerit. Plura , puto , vidit , quam alii e suis partibus, pluraque adhuc fortasse vidit, quam dixit, nec tali siientio fas est ipsum débita laude defraudari ; nam veritatem strenue asserenti proximus est nil in eam moliens.
5° Pag. 248, § 149. Schisrna Novatianorum notât, qui catholicos ipsorum communionem expetentes denuo baptizabant : hoc est, quod Galli vocant alaparn ulicui in alterius maxillam impingere ; nec iüud iterum sua laude privandum est.
6°Desymbolisluculentissimedisserit (§102, p. 185); et licet Illustrissimus Archiepiscopus parum memorem se præbeat effati illius Deiphici Mys^èv âyav, dum sine ulla distinctione asserit, ornnes Episeopos potestatem habere fommndi fidei symbola pro sua quisque ecclesia (ibid. p. 185), non minus evidenter arguit stoliditatem accusationis interpolât/' sjrmboli adversus nos ob tria verba apposite addita, institutæ ab iis ipsis, qui , Macedonio ingravescente, quatuor integros versiculos plaudente Occidentali Ecclesia, inseruerant.
Atque jam antea (§ 68, pag. 148) bene monuerat Doctissimus Archiepiscopus, breviorern Symboli (Apostolici) formulant progressu temporis dieersns , prout vel res ipsa , vel hœrelicœ p ravi tali s fuga subminislrabnt, cepisse accessiones , videri. In quo sane vel morosissimus Aristarchus nil nisi to' videri reprehendere possit.
7° Omnes norunt quam multa multi scripserint, ut
AN1MADVERSI0NES
generis humani fidem de commoratione D. Pétri, et de prima Sede in urbe œterna constituta, penitas evorterent :
« Quanto rectias bic, qui nil molitur inepte I •
et de itineribus Pétri , et de ejus martyrio Romæ e cruce dicto, anno Neronis xrv, candidissime disserit (§45, p. 118, et§ 155, p. 270) : nec memorare renuit Romanorum Episcoporum non contemnendas epistolas ; et Clementis Romani epistolas encyclicas in omnibus ecclesiis lectas ; et sancti Clementis potentissimas epistolas ad Corinthios (§ 27, pag. 45, et ibid. pag. 40, et § 151, p. 280) etc., etc.
Tandem , quod de potestale Clavium ait doctissimus Archiepiscopus (cap. vu, § 95, pag. 178, in Adnot.), Eam in Evangelio exprimere disciplinarn , similitudine ducta ab œconomis et administraloribus domus, id quidem mihi summopere arrisit ; nam quutn Christus Dominas Divo Petro dederit non quidem claves àirXâç, sed ('.laves Regni cœlorurn , sequitur Petrum accepisse tune etusqueadconsummalionemsœculi in æternitatem teraporum œcononiatum et administrationem Hegni cœlo~ nun : munus sane ( haud minus , quam epistolæ Romanorum Pontificum) non contemnendum.
In perlegendo toto Ulustrissimi et Reverendissimi Archiepiscopi libro, mirum quantus me pervaserit mœror de dissidiis inter christianos usque cogitantem. Qui s