AUX CANTONS SUISSES
Turin, 18 août 1495.
Il y a débat entre les cantons et le prince d'Orange au sujet de certaines terres sur lesquelles le prince prétend avoir droit; prière de traiter l'affaire avec les plus grands égards pour le prince. — (Orig. Arch. de Berne, Lettres des rois de France.)
Karolus Dei gracia Francorum, Secilie et Hierusalem rex. Garissimi et magni amici, carissimus et dilectus consanguineus noster princeps Orangie* exposuit nobis qualiter habuit vobiscum nonnulla verba concernencia quasdem terras seu castra in quibus jus prétendit sibi competere. Et quoniam inter nos et vos magna amicicia extitit et quod consanguineus etfidelis obsequentissimus noster est optamusque ut inter vos et ipsum bonus amor semper vigeat, rogamus vos vehementer et ex maximo cordis affectu ut contemplacione nostri eum bénigne tractetis, resque suas tamquam nostras vobis commendamus. Agere enim in ipsum taliter velitis quemadmodum velletis nos pro vestris intimis in simili seu potiori negocio facturos. Sic vero eum habebitis in vicinum amicumque optimum. Qua in re non parvum obsequium nobis prèstare putetis, quod eum aliis recognoscemus. Garissimi et magni amici, Deus vos conservare dignetur. Datum Torini, die xvm* mensis augusti.
Gharles.
Dubois.
1. Jean II de Chalon, prince d'Orange. (Cf. la notice de M. de Maulde, Chron. de Louis XII, t. I, p. 284, n. 3.)
Magnificis et prestantissimis viris dominîs confederatis de veteri liga superioris Germanie, amicis nostris carissimis.
DCGGCIX.