‹ Lettres pastorales, mandements et circulaires de Mgr J.A. Archambeault [microforme]Chapitre 187 sur 206 · IV. - Ecclesiae et Patrum monita recolenda · texte numérisé non relu

IV. - Ecclesiae et Patrum monita recolenda

Ad hane ipsam vitae sanctimoniam, de qua iuvat paulo fusius dicere, magnis Ecclesia spectat perpetuisque curis. Sacra idcirco Seminaria instituta: ubi, si litteris ac doctrinis imbuendi sunt qui in spem cleri adolescunt, at simul tamen praecipueque ad pietatem omnem a teneris anis sunt conformandi. Subinde vero, dum ipsa candidatos diuturnis intervallis gradatim promovet, nusquam, ut mater sedula, hortationibus de sanctitate assequenda parcit. Iucunda quidem ea sunt ad recolendum. Quum enim primo in sacram militiam cooptavit, voluit nos ea rite profiteri: Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei: tu es, qui restitues haereditatem meam mihi (Ps. xv, 5). Quibus, inquit Hieronymus, monetur clericus ut qui, vel ipse pars Domini est, vel Dominum parlem habet, talem se exhibeat, ut et ipse possideat Dominum, et possideatur a Domino (Ep. Lu, ad Nepotianum, n. 5). — Subdiaconis accensendos ipsa quam graviter est allocuta! Iterum atque iterum considerare debetis attente quod onus hodie ultro appetitis;.… quod si hunc ordinem susceperitis, amplius non licebit a proposito resilire, sed Deo.…. perpetuo famulari, et castitatem, illo adiuvante, servare oportebit. Tum denique: Si usque nunc fuistis tardi ad ecclesiam, amodo debetis esse assidui: si usque nunc somnolenti, amodo vigiles:... si usque nunc inhonesti : amodo casti..….. Videle cuius ministerium vobis traditur ! — Diaconatu porro augendis sic per Antistitem a Deo precata es!, Abundet in eis totius forma virtutis, auctoritlas modesta, pudor constans, innocentiae puritas et spiritualis observantia disciplinae. In moribus eorum praecepta tua fulgeant, ut suae castitatis exemplo imitationem sanctam plebs acquirat. — Sed eo acrius movet commonitio initiandis sacerdotio facta: Cum magno timore ad tantum gradum ascendendum est, ac providendum ut caelestis sapientia, probi mores et diuturna tustitiae observatio ad id electos commendet.….. Sit odor vitae vestrae delectamentum Ecclesiae Christi, ut praedicatione atque exemplo aedificetis domum, idest familiam Dei, Maximeque omnium urget illud gravissime addi-

= tum: Imitamini quod tractatis :

cepto congruit: ut exhibeamus o Christo Iesu (Coloss. 1, 28 siae ce sacerdotum vita, Patres ac Doctores omne

Page 1