‹ Lettres pastorales, mandements et circulaires de Mgr J.A. Archambeault [microforme]Chapitre 188 sur 206 · V. - Sanctimonia in que ponenda · texte numérisé non relu

V. - Sanctimonia in que ponenda

it nefas,

id enim si quis ignoret vel iscrimine versatur. Equidem eantur, sacerdotis laudem in sese aliorum utilitatibus totum re illurum cura virtutum, quieo vocitant passivas), aiunt vim ferenda ut activas virtutes quis doctrina mirum quantum falla-

« Filii sui (Rom. vin

Quae documenta si quidem spectant unumquemque fidelium, propius tamen ad sacerdotes attinent: ipsique prae ceteris dicta sibi habeant quae idem ,Decessor Noster apostolico ardore subiecit : « Quas utinam virtutes multo nune plures sic colerent, ut homines «sanctissimi praeteritorum temporum! qui demissione animi, « obedientia, abstinentia, potentes fuerunt opere et sermone, emo- « lumento maximo, nedum religiosae rei, sed publicae ac civilis ». Ubi animadvertere non abs re fuerit, Pontificem prudentissimum iure optimo singularem abstinentiae mentionem intulisse, quam evangelico verbo dicimus, abnegationem sui. Quippe hoc praesertim capite, dilecti filii, robur et virtus et fructus omnis sacerdotalis muneris continetur: hoc neglecto, exoritur quidquid in moribus sacerdotis possit oculos animosque fidelium offendere. Nam si turpis lucri gratia quis agat, si negotiis saeculi se involvat, si primos appetat accubitus ceterosque despiciat, si carni et sanguini acquiescat, si quaerat hominibus placere, si fidat persuasibilibus humanae sapientiae verbis; haec omnia inde fluunt, quod Christi mandatur; negligit conditionemque respuit ab ipso latam: Si quis vult post me venire, abneget semelipsum (MATTH. xvI, 24).

Page 1