VI. - À sanctimonia ubertas ministerii
Ista Nos quum adeo inculcamus, illud nihilo minus sacerdotem admonemus, non stbi demum soli vivendum sancte: ipse enimvero est operarius, quem Christus exiit.. conducere in vineam snam (Marr&. xx, 1). Eius igitur est fallaces herbas evellere, serere utiles, irrigare, tueri ne inimieus homo superseminet zizania . Cavendum propterea sacerdoti ne, inconsulto quodam intimae perfectionis studio adductus, quidquam praetereat de muneris partibus quae in aliorum bonum conducant. Cuiusmodi sunt verbum Dei nuntiare, confessiones rite excipere, adesse infirmis praesertim morituris, ignaros fidei erudire, solari moerentes, redueere errantes, usquequaque imitari Christum: Qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo (Act. x, 38). — Inter haec vero insigne Pauli monitum sit menti defixum: Veque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed, qui incrementum dat, Deus (1 Cor. im, 7). Liceat quidem euntes et flentes mittere semina ; Hceat ea labore multo fovere: sed ut germinent edantque optatos fructus, id nempe unius Dei est eiusque praepotentis auxilii. Hoc accedit magnopere considerandum, nihil praeterea esse homines nisi instrumenta, quibus ad animorum salutem utitur Deus; ea oportere idcirco ut apta sint quae a Deo tractentur. Qua sane ratione? Num ullâ putamus vel insita vel parta studio prae-