‹ Lettres pastorales, mandements et circulaires de Mgr J.A. Archambeault [microforme]Chapitre 190 sur 206 · VIL. - Magnum sanctimonine subsidium, orandi studium · texte numérisé non relu

VIL. - Magnum sanctimonine subsidium, orandi studium

iam vero, ut nemo uaus ignorat, vitae sanctitas eatenus

Quon

fructus est voluntatis nostrae, quoad haec gratiae subsidio roboretur a Deo, abunde nobis Deus ipse providit, ne gratiae munere, si velimus, ullo tempore careamus : idque in primis assequimur studio precandi, — Sane precationem inter et sanctimoniam is necessario intercedit usus, ul altera esse sine altera nullo modo possit. Quocirca consentanea omnino veritati est ea sententia Chrysostomi : ] ;

Quae ipse et crebra hortatione et maxime

it. Nempe orandi Causâ vel in deserta in eo

exigebat; templum frequenter adibat; quin etiam, stipantibus turbis, ipse erectis in caelum-oculis palam orabat; denique suffixus cruci, medios inter mortis dolores, cum clamore valido et Jäcrimis supplicavit Patri. — Hoc igitur certum ratumque habeamus, sacerdotem, ut gradum officiumque digne sustineat suum, precandi studio eximie deditum esse oportere. Saepius quidem dolendum quod ipse ex consuetudine potius id faciat quam ex animi ardore; qui statis horis oscitanter psallat vel pauculas interserat preces, nec deinde ullam de die partem memor tribuat alloquerdo Deo, pie sursum adspirans. Sed enim sacerdos multo impensius ceteris paruisse debet Cbristi praecepto: Oportel semper orare (L\C. XVII, 1); cui inhaerens Paulus tantopere suadebat : Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum ariione (Coloss. 1V, 2): Sine intermissione orate (1 Thess. v, 17). Animo quippe sanctimoniae propriae aeque ac galutis alienae cupido quam multae per diem sese dant occasiones ut in Deum feratur! Angores intimi, tentationum vis ac pertinacia, virtutum inopia, remissio ac sterilitas operum, offensiones et negligentiae creberrimae, timor demum ad iudicia divina; haec omnia valde incitant ut ploremus coram Domino, ac, praeter impetratam opem, bonis ad ipsum meritis facile ditescamus. Neque nostrâ tantummodo

ploremus causa oportet. In ea, quae latius ubique funditur, sce- Jerum colluvione, nobis vel maxime imploranda exorandaque est divina clementia; nobis instandum apud Christum, sub mirabili Sacramento omnis gratiae benignissime prodigum : Parce, Domine, parce populo tuo.

Page 1