XII. DE FURTIS INGENUORUM VEL INFRACTURIS
1. Si quis ingenuus, foris casa, quod valet duos dinarios furaverit, DC dinariis, qui faciunt solidos xv, culpabilis judicetur, excepto capitale et delatura.
2. Si vero, foris casa, quod valet xl dinarios furaverit, mcccc dinariis, qui faciunt solidos xxxv, culpabilis judicetur, excepto capitale et delatura.
3^*^. Si quis ingenuus casam effregerit, et quod valet duos dinarios furaverit, mcc dinariis, qui faciunt solidos xxx, culpabilis judicetur, excepto capitale et delatura.
4 ^^*. Si vero v, [aut]* supra v^ dinarios^*^ furaverit, mcccc dinariis, qui faciunt solidos xxxv, culpabilis judicetur, excepto capitale et delatura.
5^*°. Si quis ingenuus clavem effregerit, aut adulteraverit ^", et sic domum ingressus fuerit, et inde aliquid per furtum tulerit, mdccc dinariis, qui faciunt solidos xLv, culpabilis judicetur, excepto capitale et delatura.
6 ^*^. Si vero nihil tulerit, sed fugiens evaserit, propter effracturam tantum, mcc dinariis, qui faciunt solidos xxx, culpabilis judicetur, excepto capitale et delatura*^.