OBSCURITÉ DE LUTHER
nous croyons à toutes ses paroles ; et par là notre « croyance en lui » devient elle-même incertaine* ».
Ainsi donc, Luther était si peu versé dans la théologie qu'il ne savait même pas quelle est la foi qui est néces-
I. « Justitia autem Dei per fidem (Jesu Chrisfi). Cum fides Ghristi, qua justificamur, sit non solum in Christum, sive in personam Ghristi, sed in omnia, quae Ghristi sunt, credere, frustra sibi superbi et haeretici blandiuntur et placent, quod in Christum credant, et ea quae ipsius sunt nolunt credere... Igitur haeretici confitentur et gloriantur, quod in Christum credant, secundum quod Evangelia de ipso loquuntur nato, passo, mortuo, etc. Sed non credunt in ea, quae sunt ipsius. Quae sunt illa ? Ecclesia scilicet, et omne verbum (fol. i3i), quod ex ore praelati Ecclesiaeprocedit, vel boni et sancti viri, Christi verbum est. qui dicit : « Qui vos audit, me audit. « Qui ergo a praelatis se subtrahunt, verbum eorum nolunt audire, suum autem sensum sequuntur, quaero quomodo in Christum credant ? An quod natum esse et passum credunt, docentem vero non credunt ? a Divisus ergo est Christus », quia ibi in eum credunt, hic negant ? Absit ; sed totum Christum etiam hic negant, qui non potest simul negari et confiteri... Unde Dominus, Matth., 4 : « Non in solo pane vivithomo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. » Quid est os Dei? Sacerdotis et praelati... Sed cur dicit : « Omni verbo ? w Quia scilicet si unum verbum non credideris, jam non vivis in verbo Dei ; quia in omni verbo totus est Christus et in singulis totus. Ergo in uno negatus totus negatus est, qui in omnibus... Sicut si unum Christianum occideris, omnes alios salvando, totum Christum occideris. Sic in aliis omnibus. Si in una hostia neges Christum, in omnibus negasti. Quae cum ita sint, in immensum nos oportet humiliari, quia cum non possimus scire, an in omni verbo Dei vivamus, aut nullum negemus (cum multa a pra3lato, multa a fratribus, multa in evangelio et apostolis, multa interne nobis a Deo dicantur), nunquam scire possumus, an justificati simus, an credamus. Idcirco tanquam opéra nostra sint opéra legis œstimemus, et humiliter peccatores simus, in sola misericordia cjus justificari cupientes. Quanquam enim certi simus, nos in Christum credere, non tamen certi sumus nos in omnia, quae ipsius sunt, verba credere. Ac per hoc etiam « in ipsum credere » incertum est. » (Sur VEpître aux Romains, III, as ; Fol. iSo''). [Ficker, II, 87-89].